Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

aut forte dies saeculi mali sunt, quia saeculum in maligno positum est. sed legimus etiam post saeculum diem malum: in die mala liberabit eum dominus, hoc est: in die iudicii propter multorum supplicia. necesse est enim ut torqueantur iniusti, conpatiantur iusti, quia et angeli gaudent, cum peccator a morte [*]( 2 Ioh. 1,5 3 cf. Gen. 43,25 cf. Ps. 36, 6 4 Ps. 4$16 6 *Ps. 36, 6 S *Ps. 138, 12 10 Ioh. 1, 9 13 cf. Hier. 5, 8 15 cf. Ioh. 1, 13 18 *Ioh. 8, 56 21 *Eph. 5,16 23 cf. I Ioh. 5, 19 24 Ps. 40, 2 27 cf. Luc. 15, 7 ) [*]( 1 quia A 2 est om. BCmlfi 3 egipto A 4 supra] infra BCv deus om. C quare] quia a 5 ennarras « 6 habes {Jav 8 tamquam] sicut fJåu 9 igitur exp. B 12 eius] esse BCfJav 13 adhinientem (h s. I. m2) A adinientem BCml adinnientem Cm2 14 luporum] uulporum Cml 17 //// herere A adhaerere v, cf. cap. 53 18 habraam A abraam BF 22 a malo est BCb 24 liberauit BC 25 iudicii] add. mala quidem v 26 iniustorum DF inultorum E ut om. (ia 27 iusti] iniusti B peccatorum {J )

97
seruatur unus. conpatiuntur igitur cum punitur, etsi alibi legerimus: laetabitur iustus, cum uiderit uindictam impiorum, quod suo loco reseruo, etsi frequenter audieris cur laetetur; sed occupationes occupationibus non inseramus.