Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

peccatorum multas. hinc Salomon deriuauit illud, quod quasi suum ipse posuit: e x multiloquio non effugies peccatum. dialectica ergo diuitias uerborum fluit, pietas timorem dei seruat. ideo hic parcus in uerbis, diues in spiritu magis uult timere quam uana ueri uerba iactare. timor enim disciplina sapientiae est, loquacitas innocentiae uirtutisque naufragium atque incentiuum prolapsionis et culpae.

Quoniam brachia, inquit, peccatorum conter entur, ut actus eorum iusto impedimentum afferre non possint, ne derelinquatur uirga peccatorum super sortem iustorum. et Paulus aiU conterat deus satanan sub pedibus uestris. si enim brachium eius contritum fuerit, totus ipse conteretur, ut conculcentur eius commenta sicut uenena serpentis.