Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Con f irmat autem iustos dominus brachio aduersarii dissoluto, et ideo iustus dicit: et confirmasti super manumtuam, et Iob ait: manus domini tetigit me. misit ergo dominus manum suam in seruum suum et manum peccatoris, quam in eum accepta miserat potestate, brachiumque contriuit. ita diabolus suo sermone deceptus est, qui dixit: mitte manum tuam in eum et uideamus, si in faciem te non benedicit;

non enim ausus est dicere \'maledicit\', sed hoc intellegendum reliquit. misit dominus manum suam et confirmatus est Iob, coepit benedicere qui maledicere credebatur; sanat enim iustos cum tangit manus diuina, non uulnerat. misit manum suam et leprosi macula omnis abscessit, tetigit caecorum oculos et caecitate depulsa lumen refulsit oculorum. pete [*](2 *Proii. 10, 19 5 el. Uerg. Aen. 10, 630 sq. et Explan. ps. 37, cap. 44 extr. cf. Prou. 1,7 8 . 15 Ps. 36, 17 10 cf. Ps. 124, 3 11 *Rom. 16, 20 16 Ps. 37, 3 17 Hiob 19, 21 21 *Hiob 2, 5 26 cf. Matth. 8, 2-3. 9, 28-30 ) [*](3 dialetica DF diuitiis av 4 seruat dei Fml 5 mauult {J ueri] uelit Cm.! 6 locacitas F uiitutisque] et uirtutis ft 7 prolaptionis F 10 possent AmlC 11 dominus BDF salhanan ADFm2 sathan EC sathanam Pm] Satanam av 13 conteiitur « 22 benedicat Bav benedicet {J non — 23 maledicit bis B 23 maledicet fJa nialedicat v dens {Jav 25 iustus B iustum iJ cum tangit om. fJ tangit om. B 26 abcessit F )

95
ergo semper ut confirmeris, quoniam et tu qui stas uide ne cadas. nos stare debemus, ut confirmemur a domino. lubricum est saeculum, cito labimur; ideo rogemus, ut nos dominus stabilire et confirmare dignetur.