Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

erunt domino offerentes sacrificium in aequitate. igne ergo purgabuntur filii Leui, igne Ezechiel, igne Daniel. sed hi etsi per ignem examinabuntur, dicent tamen: transiuimus per ignem et aquam. alii in igne remanebunt. illis rorabit ignis ut Hebraeis pueris, qui incendio fornacis ardentis obiecti sunt, ministros autem impietatis ultor ignis exuret.

uaemihi, si opus meum arserit laboris huius patiar detrimentum etsi saluos faciet dominus seruos suos, salui erimus per fidem, sic tamen salui quasi per ignem; etsi non exuremur, tamen uremur. quomodo tamen alii remaneant in igne, alii pertranseant, alio loco nos doceat scriptura diuina. nempe in Mare Rubrum demersus populus est Aegyptiorum, transiuit autem populus Hebraeorum;

Moyses pertransiuit, praecipitatus est Pharao, quoniam grauia eum peccata merserunt. eo modo praecipitabuntur sacrilegi in lacum ignis ardentis, qui superba in deum iactauere conuicia. sequamur ergo hic positi columnam ignis, quae nos in hoc corpore positos inluminet et uiam monstret, ut in futurum nobis nebula refrigeret noctis, quo saeua incendia releuare possimus.

Uide autem, scriptura quid dicat: arcus, inquit, peccatorum dominus confringat. arcum autem suum posuit in nube, quando diluuia cesserant, ut tranquillitas refunderetur. unde credendum, quia aduersarius et.malignus arcum extendit suum, ut quietis [*]( 7 Ps. 65,12 9 cf. Dan. 3, 48-50 11 cf. I Cor. 3, lo 15 cf. Ex. 14, 22-28 19 cf. Ex. 13, 21 cet. 23 cf. Ps. 36,15 24 cf. Gen. 9,14.16 ) [*]( 3 purgauit Bm1 6 ergo] quoque DF liiezechiel BC danihel B daniehl C 7 hii DF 9 rorauit Bml qui] add. in F 10 ue codd. 11 etsi] si Cm2 13 exurimur « urimur « 14 ignem a docet av 15 est populus C egyptiorum est A 17 est om. BCml grauiora av eo modo] quomodo F 19 iactauerunt C conuitia CDFa hic om. F locumnam A 20 qui A illuminat Fml 22 leuare ECmlDF 23 arcum Cmlv inquit om. v 24 confringet BCml quando] quo BfJav 25 diluuia cesserant mss. aliquot apud n diluuii accesserant A diluuii aquae (quae s. 1. B) cesserant BC dilunia cessarent ftac ut om. Bftv )

93
animis moueat tempestates, excitet flatus. oremus ergo, ut arcum malignitatis dissoluat dominus deus noster, assit pauperi suo et inopi, qui propter dei timorem nescit affectandas esse diuitias, occupanda minorum praedia, uiduas relictis maiorum hereditatibus exuendas.