Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

M elius est parum iusto super diuitias peccatorum multas. non ergo diuitiae accusantur, sed diuitiae peccatorum, nisi forte quia peccator dixit: omnia haec mihi tradita sunt et cui uolo do illa, deinde quoniam diuitiae magis facem cupiditatis inflammant et unusquisque, dum maiora desiderat, non declinat diuerticula peccatorum.

unde et saluator dixit: facite uobis amicos de mamona iniquitatis. iniquitatis enim census est, qui in diaboli potestate est, ut cui ille uoluerit conferatur. potest et illud intellegi, quia melius est parum iusto super diuitias peccatorum multas, quia est quidam diues in uerbis, ut sunt philosophi istius mundi de sacrilegiis disputantes, de motu siderum, de stella Iouis ac Saturni, de generationibus hominum, de simulacrorum cultu, de geometria et dialectica. philosophi ergo in sermone diuites sunt, fidei inopes, ueritatis exsortes.

et sunt plerique simplices domini sacerdotes, in sermone pauperes, abstinentia et uirtute sublimes. illi multis locuntur perfidiam, isti paucis fidem asserunt; illi suos amittunt cotidie sacerdotes, hic pauper populos adquirit ecclesiae numeroque credentium. qui ergo hos audierit et uiderit operum qualitatem, dicet: melius est modicum iusto super diuitias [*]( 6 .15 *Ps. 36,16 8 *Luc. 4, 6 12 Luc. 16, 9 26 Ps. 36,16 ) [*]( 1 animus B 2 et inopi suo Fml 3 nescit] duxit non fJav, om. BO non occupanda (iav 4 mimorum Bml non uiduas {Jav 5 exuendas] add. non putauit Bm2C 6 est om. {l 10 pacem B imflammant D 13 mammona ACfiav 14 cui] cum ABCml 15 quia om. v 17 quidam /9 quidem BCmla qui est ACm2v sint Bml phylosophi AE 18 syderum BCDFa alt. de om. BCmlp 19 simulachrorum Am2 geometiica ACml 20 et] de {Jav dialetica DF phi(-y- E)losophy {J 21 exortes BCfia 24 cottidie B 25 horum Cm2 26 dicet scripsi dicit codd. av modicum] add. mihi (m) BC )

94

peccatorum multas. hinc Salomon deriuauit illud, quod quasi suum ipse posuit: e x multiloquio non effugies peccatum. dialectica ergo diuitias uerborum fluit, pietas timorem dei seruat. ideo hic parcus in uerbis, diues in spiritu magis uult timere quam uana ueri uerba iactare. timor enim disciplina sapientiae est, loquacitas innocentiae uirtutisque naufragium atque incentiuum prolapsionis et culpae.