Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: obseruabit peccator iustum et t rem e t super eum dentibus suis. dominus autem inridebit eum, quoniam prospicit quod ueniet dies eius. indignantis quidem et feruescentis in iracundia consuetudo est dentibus fremere, sed habet etiam cor maligni dentes suos, qui non resonare, sed lacerare consueuerunt. insidiae commenta nequitiae dentes sunt peccatoris.

insidiatur ergo peccator iusto, quia inuidet; iusti enim uita redarguit peccatorem, quem tacita maiore auctoritate condemnat quam si clara uoce loqueretur. sed iustus timere non debet fremitum peccatoris, quia inprobitas non potest esse perpetua. insidiae temporales sunt, munimenta autem uirtutis aeterna. mors peccatoris omnem eius potentiam fraudemque dissoluit.