Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

M ansueti autem possidelunt terr am et delectabuntur in multitudine pacis. merito terram possident in quibus deus ipse requiescit, sicut diuino per Esaiam resultauit oraculo dicens: super quem requiescam nisi supra humilem et quietum et trementem uerba mea? qui sunt mansueti, nisi quos nullus

stimulus dissensionis exagitat, non ira perturbat, non saeuitia exasperat, non rabies crudelitatis inflammat? et ideo quia non uina, non epulas, non diuitias, sed pacem domini dilexerunt in corpore constituti, pro illa delectatione corporalium uoluptatum, qua se putarunt esse fraudandos, ut gratiam adipiscerentur aeternam, delectabuntur in multitudine pacis, quam dominus noster Iesus in diebus suis generi donauit humano, sicut prophetia, quae non mentita est, comprehendit asserens: orietur in diebus eius iustitia et multitudo pacis, donec extollatur luna. quae igitur est pax, qua cunctae ecclesiae multiplicatus est populus, nisi illa de qua [*]( 2 *Ps. 76,17—18 7 cf. Luc. 8, 30—33 11 *Ps. 36,11\' 14 *Esai. 66, 2 .24 *Ps. 71, 7 ) [*]( 1 caelos] add. est BCv 2 abisso A 3 uiderunt te aquae om. BCfi 4 turbati Bml 4. 5 abissi A 5 subter av 7 ut] add. non Cm2 habisso Aml habysso B abysso C 8 tumulto Cml 9 repererat Bflav strangularet (i s. u) B stransgularet C habyssum Aml abbyssum Qml 11 autem] etiam B hereditabunt fJ (Uulg.) 12 multitudinem B 13 requiescet B 14 ysayam C ysaiam fl dicens] add. aut F 15 supra] super Cv 22 multitudinem AB )

89
dominus dixit: pacem meam relinquo uobis, p acem meam do uobis? dedit pacem, qui animorum bella sedauit.