Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Primum est ergo, ne malignos ad aemulationis malignitatem lacessas, secundum, ut non aemuleris iniquitatem facientes. plerumque enim uidentes pii fraude aliquos et astutia quaesisse diuitias et peruenisse ad honores aemulatione deformi uias eorum sequi gestiunt, ut ad diuitias et honores simili arte perueniant uel in contrahendo coniugio circumscribant adulescentulas.

quid enim prodest, cum ipsae diuitiae et omnis gloria saecularis tamquam faenum cito arescat et tamquam holera herbarum in ipsa specie sui floris intercidant? omnis caro faenum et omnis gloria hominis ut flos faeni. noli ergo magnopere affectare quod perpetuum esse non possit, noli esse aemulus et oblicus, noli esse contentiosus et decertator in zelo. unde et Aquilas dixit: noli concertare in malignantibus, Symmachus: noli contendere.