Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Neque aemulatus, inquit, fueris facientes iniquitatem. non repetiuit, quod dixerat, sed mutauit. aliud est enim subaemulari, aliud aemulari; subaemulatio astutiam habet, aemulatio simplicitatem. sed tamen etiam ipsa cauta debet esse simplicitas et prouida, ut nouerit quid cauendum sit; neque enim otiose dictum est: estote astuti sicut serpentes et simplices sicut columbae. spiritalis ergo debet esse astutia, [*](15 cf. I Reg. 19, 10 17 *I Reg. 18, 7 21 *Ps. 36,1 26 *Matth. 10,16 ) [*]( 1 exasperantis « quod om. a incentori aemulationis ed. Rom. incentoria e (ae-w) mutationis codd. av 2 stultitia esse (est Fm2) fJ 3 offendiculum fJ incessere av increscere codd. 6 lascessiti BC excitentur Dml 7 cayn DF 8 acceptum est om. a esset au offerendo Bml 9 cayn F 12 deriuatns fJ 15 iaculo codd. av, correxi 16 simulati a (igexkivev I Reg. 18,11) 17 luisset BCml elusisset v; c/. Expos. ps. 118, tractat. 17, cap. 25: (Dauid) allophyli impetum lusit 19 in om. Cfnl 21 inquid BmlC fueris inquit fJ facientem Aml 26 et om. B )

77
quae seruet salutem, dolum nesciat, spiritalis debet esse simplicitas.

uidetur autem etiam alio loco distinctionem subaemulationis scnptura fecisse, cum dicit: et auferetur zelus Ephrem et inimici Iudae peribunt; non erit aemulus Ephrem Iudae et Iuda non uexabit Ephrem. alibi autem habet: sic et uos, quoniam aemulatores estis spiritalium aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis. aemulatores pro bonis et bonae rei imitatoribus posuit, aemulum pro oblico et inuido.