Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

asserit, ita et in iniusti sermone nascuntur quae conpungant loquentem. loquitur iniustus et mtenor eius conscientia uulneratur , quia in omni sermone quem loquitur non est fraudis immunis. cuius enim grauior est poena quam propria, cum pro omni sermone det poenas? serpens aliis infundit uenenum, iniustus sibi; in eum enim refunditur quicquid effuderit. iniustus igitur et aliis inutilis et sibi noxius, iusti autem uita fructuosa aliis et sibi dulcis; dicit enim Salomon: fili, si sapiens eris tibi, sapiens eris et proximis; si autem malus euaseris, solus hauries mala.

Aduertimus ergo, quia iustitia aliis est potius nata quam sibi; commune commodum, non suum spectat et alienum bonum [*]( 1 cf. Rom. 6, 23 3 *Ps. 35, 2 9 cf. Ambros. De Tobia 12,41 13 cf. I Ioh. 4,6 15 *Prou. 26, 9 23 *Prou. 9, 12 ) [*]( 1 iam] add. ipsam fiav 2 adoriamur] add. Incip de ps C Psalmi XXXV t narratio a Enarratio v 4.7 quidquid Ev 6 otiosum et 7 otiosus « 9 suam primo p 10 delinquid C hic Cml 11 arbitror] add. nihil « illis] aliis « uendicarunt ACmlfta iudicarunt B 16 et] ex b in om. ABCmlv 19 propria] eius proprie BC cum] qui BtMSC ut fJ dat C 21 effunderit BmlD 21 alt. et om. D 22 et om. F 25 auries Aml 27 spectat scripsi expectat ACDFa exspectat BEv )

55
pro suo ducit emolumento. beata et praeclara iustitia, cuius bonum omnibus proficit; ex uno plerumque proficiscitur atque ad omnes peruenit. iustus Dauid, qui parcebat inimico et malebat innocentiam suam quam uitam tueri, ne malo publico uindicaretur atque appetendi principis in malis quoque causis aliis exemplum ederet, cum ipse uindictam de insidiatore sumpsisset.

iustus Abel, qui de ouibus suis, quas ei dominus dederat, primitias domino putauerit offerendas, et ideo plus placuit deo, quia moram non fecit, deuotionem probauit. sed hoc impius ferre non potuit iustitiae praeuaricator, radix iniquitatis, et ideo fratrem occidit, quia hostia eius deo magis quam oblatio sua fuerat comprobata. sed ille occisus deo loquebatur in uoce sanguinis sui, hic uiuus a facie domini repellebatur et, cum adhuc a domino poena cessaret, torquebat eum suorum conscientia peccatorum.

latebat miser tremens et timens et, cum adhuc percussor deesset, ipsa sese iniusti uita cruciabat. acceperat signum, ne eum aliquis occideret, non ut uitae suauitate frueretur, sed ne mors auferret aerumnam percusporem suum cotidie timendo pateretur. meruerat quidem ut percussor inhiberetur, sed sine ulla intermissione ipse sibi suus carnifex erat, ipse percussor.