Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Magnum, inquit, tibi est uocari puerum meum, ut statuas tribus Iacob. seruat ubique suae uocabula dignitatis: magnus deus et magnus puer, nec in carne magnitudinis suae nomen amittit cuius magnitudinisnullusest finis. meritoque securus, cum in forma dei esset, ut apostolo dicit, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus; et specie inuentus ut homo humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

hic est ergo aequalis quasi dei filius, hic serui formam m carne suscepit, hic mortem gustauit, cuius magnitudo non habet finem, quia finis 1egis est Christus ad iustitiam omni credenti, ut in ipsum omnes credamus, hunc intimo adoremus affectu. bona seruitus quae omnes liberos fecit, bona seruitus quae nomen super omne nomen adquisiuit, bona humilitas quae fecit, ut in nomine eius omnes genu sinuent caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quoniam dominus Iesus in gloria est dei patris. in hunc ergo finem dirigitur hic psalmus, ut et nos serui simus ad iustitiam, non superbi ad arrogantiam; seruitus enim stipendium [*]( 4 cf. Matth. 3,17 5 *Esai. 49,6 8. 17 d. Ps. 144,3 9 *Phil. 2,6—S 16 cf. Hebr. 2,9 17 Kom. 10,4 20 cf. Phil. 2, 9 21 *Phil. 2,10-11 25 cf. Rom. 6, 18 ) [*]( 2 sed] add. in DF 3 teri. ex om. fJ 5 inquid C 6 statuas, s. scr. m2 uel suscites E suscites DF et mg. a ibique Cna1 7 uoeabulum BCml 13 specie] habitu fJa 19 effectu BCml 20 quae omnes-seruitus om. {J facit B 22 sinuent scripsi signent A flectatur B (in ras. m2) C figant fJav, add. et /9 et om. Aav 24 est om. B 25 igitur F 26 superbie BCml . ad arrogantiam] arrogantia « seruitutis-libertas a )

54
libertatis est, stipendium autem mortis arrogantia est. sed iam psalmi seriem adoriamur.

Dixit iniustus, ut delinquat sibi. quid dixerit non expressit, et ideo sic intellegendum arbitror, quia, quicquid dicit iniustus, peccatum est. omnis enim iniustitia peccatum, quoniam, ubi organum uitiosum, quomodo potest cantus non esse uitiosus ? degeneris materiae decolor partus est. quicquid ergo loquitur iniustus, iniquitas est, quae in suum refertur auctorem

sicut uiperae partus, qui primo suam scindit parentem, ut frequens sermo est; sibi ergo delinquit . nihil hac sententia sublimius dictum arbitror; in illis, qui sibi sapientiam saeculi uindicarunt, nihil tale legi, nihil tale cognoui. nec mirum, quandoquidem illi humano ingenio locuti sunt, hoc infudit spiritus dei, spiritus ueritatis, quia iniustus sibi delinquat, sibi generet uulnera, se ipse confodiat. nam sicut spinae nascuntur in manu ebriosi, ut scriptura