Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et quia pedem dixerat superbiae, addidit: et manus peccatorum non moueat me. etenim sicut sancti membra sunt Christi, ita impii membra sunt diaboli. manus peccatorum non moueat me, id est: actus eorum qui peccant non me de iustitiae statione demoueant. plerumque enim, dum uidemus peccatores prosperis abundare successibus, nutamus affectu et quasi quadam peccatorum manu de radice uirtutis auellimur. cauendum ergo, ne, quos in domo dei manus diuina plantauit, manus aduersa subplantet. pulchre tamen hoc dicit qui a persecutoribus uerberatur. qui autem mouentur de radice sua, quae iam Christo inhaeserat, cadunt.

Unde addidit: ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. quid est \'ibi\' ? utrum ubi est Superbia, ubi est [*](2 . lo . 18 Ps. 35, 12 4 *Ps. 130, 1 9 cf. Col. 2, 19 Eccle. 2, 14 14 cf. Mal. 4, 2 17 cf. I Cor. 6,15 23 cf. Ps. 91, 14 27 Ps. 35,13 ) [*]( 1 oiauit I.J 6 adam giauius F 7 paradisso C 8 pedes errant BC{J 9 tenent BCDF 11 ergo] enim fiav, add. si BmiC 12 incedes scripsi incedens A incedat BCfia incederet v pes] pergens {J et m 1ng.a 17 .19 moueant Cfi 20 dimoueant ftav 21 habundare aF 22 peccatoriun manu quadam C manu peccatoi um F 25 qua BmiCfJav iam] add. in BF 26 inhaeserant BCpav )

69
manus peccatorum, an ubi stabant, ubi erant ante plantati, ibi ceciderunt, an in caeno, an in continenti, quasi in ipso tempore, in ipso loco? et uidetur ambiguum. sed alibi docemur quid sit \'ibi\', ubi dicitur: ibi dolores sicut parturientis. bonus dolor ei, cui partus est fidei, quo Christus in ecclesia formatur et nascitur.