Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Deinde etiam specialiter pro se orat, ut nos doceat, quemadmodum orare debeamus ad dominum: nonueniat, inquit, mihi pes superbiae, idest: non in superbiam incidam. denique et alibi meminit sui dicens: si non ambulaui in magnis. hic orauit, ibi impleuit; non implesset, nisi orasset. cauenda superbia, quae etiam in prosperis subplantat; denique grauius Adam in paradiso cecidit quam si cecidisset in terra.

de altissimis cadere praecipitium est, in planis lapsus uocatur. ideo pes errat superbi, quia caput non tenet; oculi enim sapientis in capite eius. non mirum ergo, si errat uestigium, ubi oculus non habetur. praecedat oculus, ut pes sequatur. quomodo ergo in tenebris uiator incedes ? cito pes offendit in nocte, si quasi quidam mundi oculus uiam luna non monstret. et tu in nocte es saeculi; monstret tibi ecclesia uiam, ex alto te iustitiae sol inluminet, ut lapsum timere non possis.