Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

natalis erat Herodis, quem luxu nimio, ut plerisque regibus mos est, celebrare consueuerat. adornauit filiam, ut in conuiuio regis pignus regale saltaret. et cum placuisset Herodi, quod displiceret patruo, obtulit ei, ut quod uellet praemium pro saltationis obprobrio postularet. matrem illa consuluit, cuius inpulsu caput Baptistae poposcit.

uictus Herodes, quia sacramento se constnnxerat daturum quicquid neptis propria petisset, iussit occidi Iohannem et caput eius afferri. quod allatum puellae dedit et illa matri suae pertulit. uerum est ergo, quod iniquitas et odium requirantur, quandoquidem ea mulier, quod facili petitione impetrare non poterat, prauis artibus excogitatae fraudis elicuit.

Quid de Iuda proditore loquar, qui quaesiuit auaritiam et inuenit sacrilegium dicens: quid mihi dabitis, et ego e u m uobis tradam?, nec expletus pauperum spoliis ad plenitudinem criminum grauissimorum crimina serendo peruenit pia miscens caritatis sacramenta flagitiis, cum diceret: quem osculatus fuero ipse est; tenete eum, uere ut de eo dictum dubitari non queat: uerba oris eius iniquitas et dolus us? oscula labiis ferebat, offundebat uenena pectoribus; meditabatur acerba supplicia, gratiae pignus afferebat.