Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sic enim scriptum est: non est timor dei ante oculos eius, quoniam dolose e egit in conspectu eius, ut inuenir et iniquitatem suam et odium. quid est \'inueniret\' ? omnis enim qui quaerit inuenit; ergo si malum quaeritur, quaeritur ut inueniatur. sed quemadmodum laudabilis est ille qui bonum quod quaesiuit inuenit, ita inueniabilis qui laborauit, ut malum quod quaesierat inueniret; bonis rebus, non flagitiis atque criminibus laborem nostrum nos oportet inpendere. quid igitur nisi summae stultitiae atque dementiae est odium quaerere, iniquitatem malis artibus inuenire, quam bonus nemo quaesiuit?

Quomodo igitur improbi iniquitatem suam et odium quaerant, consideremus. nempe Herodias erat tetrarchae Philippi legitimo conexa coniugio, regiae abundans opibus potestatis. quae Herodem Romam adusque tendentem quasi germanum mariti hospi-

tii et affinitatis iure suscepit, cum quo peccata sua copulans non multo post relicto uiro consortii sui iura mutauit. nonne ea quaesiuit iniquitatem et odium, quae coniugium deseruit, ut inueniret adulterium? et quia sanctus Baptista nuptias inlicitas constanter increpuit, dicens Herodi: \'non licet tibi eam uxorem habere, quae [*](8 *Ps. 35, 2-3 11 Matth. 7, 8 20 cf. Marc. 6, 17 27 cf. Matth. 14, 4. Marc. 6, 18 ) [*]( 1 expectat BCft 5 penetralia secreta Fml 9 conspectus Fml 11 est] enim v 12 si] etFa ait. quaeritur om. BCfJa, agitur suppl. Bm2Co 13inueniabilis, s. scr. uel miserabilis BC 14 bonis] add. enim fJau 19 et odium om. F 20 nempe om. C Philippo b 21 conneaa tl neaa (iav habundans « 22herode -tendente Bm2C germano Bm2C ospitii a 23 suscepit fiav susceptumA suscepto BC peccata] de peccata Cml depaccata BCm2 depacta ftv depectaa suam ftav copulans Am2 copulam Amlftav copula BC 27 increpauit Cm2Fa eam om. v )

59
maritum contra legem reliquit et fratri mariti quasi ex lege conuenit\', commota est adultera, ut eum uellet occidere. sed cognito, quod Herodem ad necem iusti non facile posset inflectere, excogitauit, qua uia istud efficeret.