Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sic enim scriptum est: non est timor dei ante oculos eius, quoniam dolose e egit in conspectu eius, ut inuenir et iniquitatem suam et odium. quid est \'inueniret\' ? omnis enim qui quaerit inuenit; ergo si malum quaeritur, quaeritur ut inueniatur. sed quemadmodum laudabilis est ille qui bonum quod quaesiuit inuenit, ita inueniabilis qui laborauit, ut malum quod quaesierat inueniret; bonis rebus, non flagitiis atque criminibus laborem nostrum nos oportet inpendere. quid igitur nisi summae stultitiae atque dementiae est odium quaerere, iniquitatem malis artibus inuenire, quam bonus nemo quaesiuit?