Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

spectat omnia deus; nihil est quod eum praetereat, nemo qui fallat, cui omnia praesentia quae futura sunt et manifesta quae latent. etenim si sol iste mundanus clausis plerumque domiciliorum habitaculis suum lumen interserit, quanto magis deus summus aeternus etiam secreta penetralia mentis humanae atque omne angelorum consilium scientia sua scrutatur et praeuenit! quid ergo aliud agit iniustus nisi ut iniquitatem sibi quaerat et odium?