Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
psalmum reges sme potestatis supercilio resultant, in hoc se ministerio Dauid gaudebat uideri; psalmus cantatur ab imperatoribus, iubilatur a populis. certantur clamare singuli quod omnibus proficit. domi psalmus canitur, foris recensetur; sine labore percipitur, cum uoluptate seruatur. psalmus dissidentes copulat, discordes sociat, offensos reconciliat; quis enim non remittat ei, cum quo unam ad deum uocem emiserit? magnum plane unitatis uinculum, in unum chorum totius numerum plebis coire.
dispares citharae nerui sunt, sed una symphonia. in paucissimis chordis saepe errant digiti artificis, sed in populo spiritus artifex nescit errare. psalmus nocturni operis commercium, diurnae requiei stipendium, institutio incipientium, perfectorum confirmatio, angelorum ministerium, militia caelestis, hostia spiritalis. psalmum et saxa respondent; psalmus canitur et ipsa etiam saxosa pectora molliuntur: uidemus flere praeduros , flecti inmisericordes. [*]( 1 cf. I Cor. 14,34 24 psalmus cet.J cf. Basil. hom. in ps. 1, cap. 2 post init. 26 cf. Luc. 2,13 27 cf. I Petro 2, 5 ) [*]( 1 tacere in ecclesia fi 4 inuidio Bm2 5 adolescentes AClJav 7 puellae BC 8 ymnum BC 9 teneri B tenera fia gestat Cm] 11 seria] add. alia a 13 obstrepit fJa uniuersis ABmlfia 14 loquuntur BC 16 ab imperatoribus cantatur DEmlF 17 certant Bm2C{iav clamore B 22 cytharae DF 23 simphonia « cordis BCDF 24 populo] ps*ł\'o (= psalmo) Bm2 25 diurnum A diuine DF diuturnae a 26 perfectarum B milicie.4 )
Certat in psalmo doctrina cum gratia; simul cantatur ad delectationem, discitur ad eruditionem. nam uiolentiora praecepta non permanent; quod autem cum suauitate perceperis, id infusum semel praecordiis non consueuit elabi. quid est quod non tibi occurrat psalmos legenti?
in his lego canticum pro dilecto et sacrae desiderio caritatis inflammor, in his torcularia diuini mysterii recognosco, in his reuelationum gratiam, resurrectionis recenseo testimonia, repromissionis munera, in his disco uitare peccatum, dedisco erubescere paenitentiam delictorum. tantus rex, tantus propheta suo me prouocauit exemplo, ut aut commissum studeam extenuare peccatum aut non commissum cauere.
Quid igitur psalmus nisi uirtutum est organum, quod sancti spiritus plectro pangens propheta uenerabilis caelestis sonitus fecit in terris dulcedinem resultare? simul, cum ille in fidibus et chordis, hoc est in reliquiis mortuis diuersarum uocum modulatus discrimina diuinae laudationis ad caelestia dirigeret cantilenam, docuit utique prius nobis peccato esse moriendum et tunc demum in hoc corpore diuersa opera discriminanda uirtutum, quibus ad do- , minum deuotionis nostrae gratia perueniret, ut occupatis intentione caelestium nulla inreperet terrenorum libido uitiorum, simul animus caelestis gratiae suauitate nitesceret. n erito igitur tanti ministrum muneris dominus laudans ait: inueni Dauid secundum cor meum.