Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Pulchre autem ait: et iter impiorum peribit. separauit Latinus, ut \'iter\' diceret, et tamquam discreuit iter a uia; Graecus autem in utroque \'uiam\' dixit. non otiose tamen Latinus, quia et dominus ego sum uia dixit, non dixit \'ego sum iter\'. perire autem iter impiorum dixit, non impios; seruat eorum substantiam, qui si conuertantur solum iter impietatis amittent, quod. nec ab initio fuit nec erit. quod accidens igitur est perit, quod substantiuum, manet. pereunt autem ita impii, quomodo dicitur: anima quae peccat ipsa morietur, ut peccati aculeo, non omni substantiae suae dissolutione moriantur.

EXPLANATIO PSALMI XXXV.

Dicturus propheta in psalmo sequenti, quae esset forma iusti, ante formam expressit iniusti. neque enim possumus cognoscere, quae sit forma iustitiae, nisi cognoscamus, quae sit iniquitatis [*]( l-2cf.Ps.3G, 23. 5,9 4.13 Ioh.14, 6 6cf. II Tim.2,19 7Luc.13.27. *Viatth. 7, 23. cf. Ps. 6,9 10 Ps. 1,6 18 *Ezech. 18,4 cf. 1 Cor. 15, 56 ) [*]( 3 uitam] uiam Fa 4 pr. et om. av 6 enim om. pa agnoscit Bftav 9 sunt BC domini BOfJ nescientur Cml 14 sernat) add. enim Bm2 16 fueritjBC/?a perid B 17 substantiuum] add. est BC ita om. Ev 18 uinculo fJ 19 moriantur] add. Explicit expositio psalmi primi. Incipit XXXV A Explicit expositio psalmi primi. In isto libro continentur psalmi sci ambrosii id est psalmus primus ps (psaf Bjpassim) XXXV ps XXXVI ps XXXVII ps XXXVIII ps XXXYIIllps XLps XLI (XLII B) psXLHpsXLVIIpsXLVIII. Incipit de psalmo trigesimo (tricesimo C) quinto (V C) BC (haec del. Crn2 et ,...o - mo to add. Incipit de titulo ps XXXV) Expi de psalmo I. Incip de psalmoXXXV f$ praesciibunl: In psalmi (psalmum v) XXXV enanationem (enarratio v) Praefatio av. )

49
effigies; sunt enim sibi aduersae atque contrariae. namque in altera simplex habitudo naturae, in altera fallax uersutia nequitiae; alia uirtutum imagines praefert, alia uitiorum commenta praetendit.