Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: quoniam nouit dominus uiam iustorum, et iter impiorum peribit. aduertesensum: non resurgunt impii in iudicio, quoniam nouit dominus uiam iustorum. uias eorum utique nouit, [*](2 cf. Ioh. 12, 3-5 3.4 *Ps. 1,5 11 cf. loh. 3,18 13 loh. 3, 19 20 cf. Ioh. 1,9 22 Ps. 81,5 24 Ps. 1, Ij 26 *Ps. 1, 5—6 ) [*]( 2 dolebit Bml 5 resurgunt fJav concilio Bv quia om. A 6 iudicio] add. iustorum flu quia -7 iustorum om. fJ alt. et om. au 7 surgunt] resurgunt fJav concilio av, item lin. 9 resurgunt] add. non t3 in om. B 9 executi Am2CDa sed] si F 12 resurgunt in iudicium a 15 ii Eav 17 .18 dilexerint D (non F) 20 Christus est v 22 enim om. fJ 23 sicut scriptum est post quam nescierunt lin. 22 tr. C 27 utique] add. uias BC, del. C )

48
quorum dirigit gressus ; sunt enim gressus hominum qui a domino diriguntur. diriguntur a domino et uiae uiri. has nouit dominus uias quae sunt rectae, quae ad illam uitam tendunt dicentis:

ego sum uia et ueritas et uita. haec bona est uia, tortuosa autem est uia saeculi; non dignatur illam uiam nosse. illos enim cognoscit qui sunt ipsius, qui operantur opera eius; qui autem operantur iniquitatem, his dicit dominus: discedite a meomnesoperariiiniquitatis; non noui uos. non per ignorantiam, sed per id, quod indigni sint scientia dei, nesciuntur.