Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed quid euidentius eo, quod perituras naturas non uideatur inducere, cum ipse subiecerit sanctus propheta: quoniam non resurgunt impii in iudicio? non enim dixit: \'non resurgunt\', sed ait: \'resurgunt quidem, sed non in iudicio\'. qui autem resurgit, est utique et manet; sed quia non credidit in Christum, iam iudicatus est et ideo non uenit in iudicium, quem peracti iam manet poena iudicii. et de resurrectione quidem plurima scripturarum sunt testimonia, quae non praetermisimus in libris Consolationis et Resurrectionis.

de eo autem, quod ait: non resurgunt lmpn in iudicio, secundum euangelium absoluta sententia est, quia non omnes iudicabuntur. apostolus autem ait:omnes enim oportet nos stare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit, siue bonum siue m a 1 u m. haec putant plerique esse contraria nec aduertunt, quia saluator de perfidis dixit atque impiis, qui non crediderunt in dominum Iesum.