Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Magis ergo hic misericordia praedicatur, quoniam, qui uenit quaerere quod perierat, nec stillicidium illud quasi uile contempsit et alleuauit momentum staterae et sputo illi substantiam boni corporis donare dignatus est, id est: gentes omnes in unum corpus ecclesiae congregare. inter gentes autem et Israel annumerari potest nequaquam expers diuinae eius iustitiae, quia ipse Moyses dixit de Israel:

ecce populus sapiens et disciplinae tenax gens magna. et scias, quia supra meritum nostrum dei bonitas redundauit, apostolus hunc propheticum locum interpretatus ait: conclusit deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur, et subiunxit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit [*]( 15 cf. Matth. 18, 11 21 *Deut. 4,6 24 *Rom. 11, 32-35 ) [*]( 1 celum Cfi (v) quod] qui BCml 2 existimata a 3 et om. BCfiav potestatum om. b 6 plenitudine om. fJ 7 gentes sunt B 14 exsistere BEF 15 praedicatur om. DF lfi ne B 17 pr. et] sed fJa sputo] spuit (s. 1. m2 aliter sputo A) ABml spuit cum Bm2C 18 donans (iav id est in ras. C, om. cet. av omnes gentes fJav 19 congregare a congregari codd. v nequaquam anumerari (sic) potest C 20 eius om. fi 24 omnia deus DF 25 subiuncxitA 26 diuitiarum om. F )

43
oensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? hunc autem locum praemittens propheta ait: s i omnes gentes ut stillicidium de urceo aestimatae sunt et reliqua, ut agnoscas intellectum istum cum interpretatione apostolica conuenire.