Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Delectatur igitur cantico deus non solum laudari, sed etiam reconciliari. inde et Moyses tunc maxime cantico usus est, quando caelum testificabatur et terram, ut salutem suam caelestis sono gratiae concinentem auidius mundus audiret et sacrae suauitate dulcedinis in aeternum legis obseruantia mentibus inoleret humanis.

denique legis tabulae priusquam cantico firmarentur, per indignationem Moysi fractae et comminutae sunt; ubi uero tali signaculo consecratae sunt, humana locum ira non habuit, quia sanctificatio eam sacrae suauitatis exclusit. canticum itaque domini sicut ros mollior descendit e caelo et fidem hominum sicut gramen imbre quodam gratiae spiritalis infudit. duo igitur haec cantica in libris Moysi tamquam duo mundi oculi caelique lumina totum corpus operis eius illustrant.

At uero Dauid principaliter a domino ad hoc munus electus est, ut, quod in aliis rarum praeminere reliquo operi uidetur, in hoc iuge et continuum refulgeret. unum canticum legimus in libro Iudicum, reliqua historiae more decursa, quibus expressa sunt gesta maiorum. unum Esaias canticum scripsit, quo legentium corda mulceret, in reliquis terribili tuba correptionis infremuit.

canticum ei ne ipsi quidem inimici obicere potuerunt, qui eum propter alia dicta usque ad necem sunt persecuti. unum Danihel, unum Habacuc, [*]( 3*Deut. 32, 1-2 13 cf. Ex. 32,19 23 cf. Iudd. 5 25 cf. Esai. 12 27 cf. Expos. in ps. 118, tractat. 3, cap. 44 28 cf. Dan. 3, 52 sqq. Hab. 3 ) [*](def. B) [*]( 2 peccatoribus Fml affligeret Dml 4 exspectetur Ev 6 ymber Afi et om. Afiv 7 fenum uel foenum codd. 12 obseruantiaIh E 14.19 Moysis Av ubi — 15 sunt om. ft 17 ymbre fJ 18 haec om. fJ 19 corporis Cml 22 praeeminere E, add. rarum A operi scripsi opere codd. v in opere a e reliquo opere Engelbrecht 24 istoriae A 25 esayas A ysaias Cft 26 terribilis fJ correctionis C 28 daniel Cfiav abacuc AC abbacuch D (h s. I.) abbacuhc F Abacuch a )

6
Salomon ipse Dauid filius, licet innumera cantica cecinisse dicatur, unum tamen quod ecclesia receperit Canticorum canticum dereliquit; scripsit idem Prouerbia. in aliis igitur singula aduertere licet.