Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

suauitate uersari, ut sonus eius extremis terrarum partibus audiretur, ubi sunt quaedam secreta naturae. nec id ab usu naturae alienum uidetur, quandoquidem uox missa gratiore plausu e nemoribus resultet aut montibus et suauiore sono reddant quod acceperint. in scopulis quoque ipsis et lapidibus repperit natura quod delectaret; aliorum specula, aliorum usus delectat aut gratia. ferae ipsae atque aues loci amoenioris aut modulatioris uocis delectatione mulcentur, lactantibus quoque paruulis aut seueritas terrori est aut blanditiae uoluptati. naturalis igitur delectatio est.

Unde et Dauid sanctus, qui aduerteret, unde homo et qua esset fraude deiectus — nam si tenuisset infusam sibi a domino aeternae illius caelestisque delectationis gratiam nec saecularibus captus amisisset illecebris, numquam tam miserabilis aerumnae subisset iniurias —, itaque reparare eam studens et reformare psallendi munere caelestis nobis instar conuersationis instituit.

Etenim licet omnis scriptura diuina dei gratiam spiret, praecipue tamen dulcis Psalmorum liber, quandoquidem ipse Moyses, qui plano gesta maiorum sermone descripsit, ubi tamen per Mare Rubrum populum patrum memorabili admiratione transduxit, demersum aspiciens regem Pharaonem cum suis copiis, in maiora

ingenium attollens suum, quia maiora uiribus suis fuerat assecutus, canticum domino cecinit triumphale. Maria quoque tympanum sumens ceteras hortabatur dicens: cantemus domino, gloriose enim honorificatus est; equum et [*](2 cf. Apoc. 19, 6 \' 19 cf. II Tim. 3,16 25 cf. Ex. 15 - 26*Ex. 15, 21 )[*](def. B) [*](1 pr. et om. fta 3 axem caelij celum maxime D maxime celum EF expressior om. fJ sermo] add. foris fJ; cf. Expos. ps. 118, fractat. 12, cap. 20 4 adderetur AC 6 e nemoribus om. ffa 7 resuJtet post montibus tr. pa aut] in (ia 8 reperitav naturae Cml 9 uisus fJa 10 amenitate fJ modulatoris uoce fJ delectatione om. fJ 11 lactentibus CDFav 13 aduerterat fJ 17 itaque om. a et] ac fJav 18 instar-19 omnis om. (t 19 in scriptura fJ deispiret] se gratia inspirat fJ 22 ammiratione ACDF 23 pharao CE in] ut ad C 24 attolleret C assequutus C 25 timpanum DF )

5
ascensorem proiecit in mare. ipse etiam Moyses cum legem domini legisset, quo eius memoriam pectoribus affigeret audientium, per canticum locutus est dicens: audi cae 1 um, et loquar; expectetur sicut pluuia eloquium meum et descendant sicut ros uerba mea, sicut imber super gramen et sicut nix super f a e n u m.