Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nunc illud superesse arbitramur quod in multorum ore uersatur, qua ratione deus, cuius sine uoluntate nec passer uilissimus cadit et apud quem capilli capitis numerati sunt, dixerit per Esaiam: si om.nes gentes ut stillicidium de urceo et sicut momentum staterae aestimatae sunt et ut sputum aestimabuntur. ita ergo peribunt omnes gentes sicut stillicidium de urceo et ut sputum perit et ad nullos usus proficit?

sed tu, qui nosti quia gentes non eo usque pro nihilo habuit deus noster, ut et Abrahae dixerit: benedicentur in te omnes gentes per Dauid locutus sit ad filium dicens: dabo tibi gentes hereditatem tuam et infra: omnes gentes seruient ei, qui legisti quia optulit filium suum pro omni gente, ut saluos faceret peccatores, debes hoc loco uim diuinae sententiae considerare.