Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

unde ait: e t educet me 1n 1ucem. nam et ceram urit ignis, liquescit ut purgetur, et nos per ignem probamur, et fumus consumpto omni materiali expurgatur [et] neque naturam transit. itaque et anima purgata ab omni labe in id quod est deficit, non in id quod non est, ut ait Balaam: moriatur anima mea in anima iustorum, ut moreretur lapsus eius et quidam improbitatis usus, transiret autem [*](12 *Esai. 41, 12 13 *Esai. 41,11 17.20 *Mich. 7, 9 22 cf. Hier. 9, 7 25 *Num. 23,10 ) [*]( 2 habes — amittis scripsi habet — amittit codd. av 4 arem B 6 defecit F 9 ex] in ex Fml alt. ut om. BCmlfi 10 deletur B{J quidquid Dm1 11 planum] purum fia ac] aut DF 12 hyerusalem B iherusalem 0 îerusalemfJ (v) pr. sunt] erunt a alt. sunt s. l. A utique] add. nonF 15 aduersarii quasi fJ 17 mutati] add. id v 19 deus om. BC 21 ignis] add. et (iav 22 expurgat AO. 23 pr. et del. a natura BO{Jvt add. est fJ 24 ut] unde BCv ut ait Balaam om. fJ 25 utinam moreretur {J in anima iustorum om. (3 in (èv) Aa ut BCv moreretur om. fia 26 autem om. pa )

41
in consuetudinem uitamque iustorum; omnia enim deus salua uult esse. unde et Salomon dixit: deus mortem non fecit nec laetatur in perditione uiuorum.

fecit animam ut sit, creauit hominem in incorruptionem quem ad imaginem sui fecit; sed homines a naturae munere deuiantes obnoxios fecere se morti, ut quasi terreni corrumpantur. sed deus per tribulationes ad paenitentiam cogit, ut per paenitentiam uratur et consumatur illud accidens malum inprobitatis et pereat et locus ille animae, qui erat accidentis impietatis possessio, pateat ad receptionem uirtutis et gratiae. certum est autem animae naturam esse pretiosam, quae ad similitudinem dei facta receptionem omnis uirtutis admittit, utpote quae cognitionis supernae non sit fraudata consortio.