Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nunc consideremus quid sit: et in cathedra pestilentiae non sedit. et quidem praemittimus, quod non simplex consessus in huiusmodi quod in usu est solio reprehendatur — . quid enim inuidiae haberet ad culpam ? - sed cum semper oculi domini super fideles terrae sint, tamquam sub conspectu imperatoris locati et uelut in ministerio quodam positi stare debemus.

miles in procinctu stat, non sedet, miles in armis non se reflectit, sed excitat atque erigit. ideoque militibus Christi dicitur: ecce nunc benedicite dominum omnes serui domini, qui statis in domo domini. at contra iniquitas in talento plumbeo sedet, eo quod fixa in peccato se ab eo separare non possit. etenim inueterati in errore et studiose flagitiis inhaerentes sedere dicuntur, qui nolunt adsurgere nec audire dicentem: surgite, postquam sederitis.