Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Cognouimus igitur quae sit peccatorum uia, in qua standum non esse propheta nos ammonet, sed etiam Ecclesiastes docet, qui ait: noli stare in sermone malo, hoc est: non persistere in malis sermonibus, similiter et operibus inprobandis. quomodo in bonis sit standum, sanctus idem propheta praecipit dicens: stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem .

in Hierusalem standum est, de Babylone fugiendum. et Moysi dicitur: tu autem sta mecum, qui de Aegypto fugit et cum domino stans perseuerabat. et in euangelio, qui steterunt usque ad horam undecimam, aequalem mercedem operantibus acceperunt et quae steterant uirgines usque ad aduentum sponsi, ad nuptias simul introire meruerunt, quae autem discesserunt et postea reuerterunt, dominicae excluduntur auctoritate sententiae. didicimus ergo non stare in uia peccatorum, stare autem in uirtutis officio, quia scriptum est: tu autem fide stas. [*]( 9*Prou. 2, 13 13*Eccle. 8,3 16 Ps. 121, 2 18*Deut. 5,31 20 cf. Matth. 20, 9—10 21 cf. Matth. 25, 1-12 25 Rom. 11,20 ) [*]( 3 hoc p sequuntur A 4 dulcedo Bm2Fml dulce* C 5 impugnat Crnl impingat F 7 in om. AC 9uae qui v 11 uia peccatorum v 12 etiam] et a 13 sermonibus malis fiav 15 sit om. fJ standum sit BC 17 iherusalem C ierusalem fJ (v) in om. fJ hyerusalem B iherusalem C ierusalem D (v) babilone ABff 19 pr. et om. Bft 21 operantes fl et mg. a steterunt fJav ad om. Fml 22 simul om. D, ante ad tr. F intrare BC 23 dicesserunt F 24 didicerunt BC ali. sta** B sta et s. 1. m2 uel stare C 25 in fide Fa 26 sta Aa )

21