Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Beatus qui in uia peccatorum non stetit et in cathedra quoque pestilentiae non sedit. uiam dici uitae huius cursum in dubium non uenit, cum ipsa scriptura dicat: in uia hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi, et: esto

consentiens aduersario tuo cito, dum es cum illo in uia. etenim quamdiu cursum uitae huius currimus, habemus semitam per quam ambulamus cotidie, donec perueniamus ad finem; etsi non uidemur corporaliter ire, progredimur. nam sicut in nauibus dormientes uentis aguntur in portus, etsi nullus quiescentibus sensus est nauigandi, tamen cursus eos urget ad