Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Si autem in peccato non steteris, nec sic beatus; adhuc habes quo carere debeas. multae sunt inlecebrae, multi a uirtute deflexus, grauia inritamenta sunt uoluptatum, grauis fomes auaritiae, cupiditas potestatum, honoris ambitio, quae uelut ueneno quodam mentes hominum et quadam animas pestilenti uitiorum tabe contaminant. haec est cathedra pestilentiae, super quam sederunt scribae et Pharisaei, qui inponunt hominibus onera grauia, ipsi autem digito nolunt ea mouere.

has cathedras de templo saluator eiecit eorum, qui se de honore iactarent, primatus quaererent dignitatum, eorum, qui sacerdotio uel primatu honoris uterentur ad quaestum, eorum, qui indulgentes gulae nequaquam debitam continentiae praestarent custodiam. haec uera est pestilentia; denique Heli filii erant filii pestilentiae. in hac quadam sede uitiorum prohibet scriptura nos ceruicem reflectere uiresque totius corporis reclinare. aduerte igitur proprietates. [*]( 3 cf. Rom. 7,23 10 cf. Gen. 12,1 . 4 19 cf. Ps. 1,1 cf. Matth. 23,2 20 cf. Matth. 23,4 21 cf. Matth. 21, 12 25 cf. I Reg. 2,12 ) [*]( 3 serius] seruus Aa uel seruus Cm2 s. I. 5 de] av 8 caldaei D syderum BCFa 9 ferunt B 10 habraam AB abraam F 11 fuit om. fJ iam om. fiav dam(p)natus « 15 quod B 16 sunt irritamenta uoluptatis C 18 pestilentia a 20 honera Aml Bml 21 ea mouere] amouere B 24 praestare uolebant BC 25 pestilentia] pestilentiae Cml 26 nos scriptura BFa 27 inflectere fiav ) [*]( LXIV. Ambros. pars. 6. Petachenig. ) [*]( 2 )

18