Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

itaque quemadmodum illic hominem factum legimus et, cum sit una natura, tamen principalem sexum prius creatum negare non possumus, ita et hic, cum legimus uirum, de principali portione sexum quoque subparem recognoscimus. paria igitur studia uirtutis, quia par praerogatiua est creaturae. quid autem sexum discutias, ubi non corporis a te, sed animae certamina postulantur, quae sexum non habet ? non ergo illic discernas honorem, mercedem diuidas, ubi non discernitur sexus.

non incaute tamen, si prior uocetur ad exercitium, [*]( i m Tim. 6, 15 6 cap. 14-18] cf. Basil. hom. in ps. 1, cap. 3 ll*Gen. 1, 26—27 18*Gen. 2, 23 ) [*]( 1 et ante rex om. DF 2 domininantium (alt. i ex a) A 3 beatitudines Cm1 4 nobis om. DF apellationis AmlB 23 creaturae BfJ et mg. a 26 quoque om. A 27 supparem Am2Cm2 suparem Cm1 quia par usque ad p. 12, 21 non enim statim desunt in a, spat. uac. Teitel. in BC )

12
qui fuit posterior ad lapsum. quae male coepit, sequi debet, non praecedere; uel post experimentum sit uerecundior. male Eua naturae ordinem praetermisit, expectare debuit praecedentem. astute serpens a posteriore coepit; ideo propheta ad superiorem reuertitur, eum utique qui lapsus non esset, nisi esset posteriorem secutus.

Denique prius nos reuocauit a lapsu quam ad palmam uictoriae prouocauit. beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum. uide, ubi beatus appelleris o homo: non in diuitiis, non in potestatibus et honoribus, non in nobilitate generis aut decore et pulchritudine, non in corporis salubritate, in quibus nihil naturae est bonum; denique non solum facilem commutationem habent in contraria, uerum etiam ministerium ad culpam exhibent ei, qui uti his nesciat. quis enim iustus propter pecuniam, quis humilis in potestatibus, quis misericors propter nobilitatem, quis castus propter decorem? illecebrosa haec magis sunt ad peccatum quam fructuosa ad uirtutis profectum.