Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Consideremus nunc, qua ratione \'beatus uir\' dixerit et non magis \'beati homines\', cum uterque sexus uocetur ad gratiam. numquid a consortio beatitudinis exclusit mulieres, quia uirum solum beatum nuncupauit? absit, quia nec a consortio creaturae exclusit deus feminas , quia prius uirum condidit.

dixit enim deus: faciamus hominem secundum imaginem nostram et secundum similitudinem nostram, et fecit, inquit, deus hominem, ad imaginem dei fecit illum, masculum et feminam fecit e o s. in homine uterque signatur, in uiro sexus exprimitur. sed quemadmodum, cum homo dicitur, uterque comprehenditur, ita, cum uir nominatur, et mulier cuius uir ille sit intellegitur.

denique haec uocabitur, inquit, mulier, quoniam de uiro suo sumpta est. accedit illud, quoniam, quorum natura eadem, eorum operationes utique non possunt esse discretae, et quorum opus aequale, eorum utique aequalis et merces. uirum igitur scriptura dicendo consortem copulae non praetermisit, quia et hominem dicendo consortem non tacuit naturae.