Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

dixit enim deus: faciamus hominem secundum imaginem nostram et secundum similitudinem nostram, et fecit, inquit, deus hominem, ad imaginem dei fecit illum, masculum et feminam fecit e o s. in homine uterque signatur, in uiro sexus exprimitur. sed quemadmodum, cum homo dicitur, uterque comprehenditur, ita, cum uir nominatur, et mulier cuius uir ille sit intellegitur.

denique haec uocabitur, inquit, mulier, quoniam de uiro suo sumpta est. accedit illud, quoniam, quorum natura eadem, eorum operationes utique non possunt esse discretae, et quorum opus aequale, eorum utique aequalis et merces. uirum igitur scriptura dicendo consortem copulae non praetermisit, quia et hominem dicendo consortem non tacuit naturae.