Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

liens ad emerendam beatitudinem futurorum auida festinatione contenderet. beatus, inquit, uir. quid plus potuit homini donari quam quo nihil amplius potuit deo apostolica auctoritate deferri ? [*]( 1 I Cor. 14,15 7*Ps. 70, 22-23 11 . 22 Ps. 1,1 20 furetur labores] cf. Uerg. Aen. 5, 845 ) [*]( 4 ne om. BCml 6 suae] nostrae a 7 deus om. ACav cythara codd. 10 exordia] add. a: Primi psalmi Dauidici enarratio 11 . 23 habiit AmlBFml 13 hii C13 ii av . solempnitatem aD sollennitatem E sollempnitatem F exibendam A 14 solent praemium C 15 maiori {J quoque]-que a decer- nant BCml decertant E 19 in om. fia 20 laborem a periculo B 21 ortatur BC 22 adletas BCml aulites (sic) {J 23 concilio Cav 24 promisit A 26 beatidinem C 27 dari Av )

11
beatus enim et solus potens et rex regum et dominus dominantium deus dictus est. ille solus potens, ille rex regum, ille dominus dominantium beatitudinis tamen non supergreditur potestatem; donauit nobis appellationis eius commune consortium, quae digna aestimata est honore diuino.

Consideremus nunc, qua ratione \'beatus uir\' dixerit et non magis \'beati homines\', cum uterque sexus uocetur ad gratiam. numquid a consortio beatitudinis exclusit mulieres, quia uirum solum beatum nuncupauit? absit, quia nec a consortio creaturae exclusit deus feminas , quia prius uirum condidit.