De Tobia
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Sed faeneratorum uos delectat et usurarum uocabulum. id quoque non inuideo. docebo quomodo boni faeneratores esse possitis, quomodo bonas quaeratis usuras. dicit Solomon: faenerat domino qui miseretur pauperi, secundum datum autem eius retribuet ei. ecce bonum faenus de malo factum est, ecce inreprehensibilis faenerator, ecce usura [*]( B ) laudabilis. nolite ergo iam me inuidentem uestris commodis aestimare. putatis quod hominem uobis subtraham debitorem? deum prouideo, Christum subrogo, illum demonstro qui uos fraudare non possit. faenerate ergo domino pecuniam uestram in manu pauperis. ille adstringitur et tenetur, ille scribit quidquid egenus acceperit — euangelium eius cautio —, ille promittit pro omnibus indigentibus, ille dicit fidem. quid dubitatis dare? si quis uobis diues huius saeculi offertur, [*]( C ) qui fide promittit sua pro aliquo debitore, statim numeratis pecuniam. pauper est nobis dominus caeli et conditor mundi huius, et adhuc deliberatis, quem ditiorem quaeritis fideiussorem.
sed allegatis quia pauper est factus, cum diues esset. uidistis ergo quia fides eius diues est, fides eius idonea est. pauper est factus, cum pro nobis solueret, et adhuc paupertas ipsa non decipit; nos enim diuites fecit, quos pauperes putabatis. dicit enim apostolus: pauper factus [*]( D ) [*]( 4 Prouerb. 19, 17 Bas. 277 CD (112 E) 22 II Cor. 8, 9 ) [*]( 1 usuram P usura et C 3 possetis PD bonas (s s. u.) quaeratis (a alt. ex i) P salomon libri 4 miseretur (re 8. u.) pauperis V 5 autem om. V 6 inreprahinsiuilis B inrephensilis B 7 mea PT et (a in ras.) BmeVC, om. DP\' inuidentem a D, inuidentem me (me a. n.) P\' 8 nobis P 9 dum DP\' 10 dum P pecuniam uestram dno (d5 T) BT 11 adstringitur (n 8. u.) V 12 acciperit P 18 pro om. B 15 promittit V (a 8. i alt.) T (-at m3) nomeratis P 16 pauperem uobis P 17 post huius add. offertur V deliberatis (de 8. u.) P quaeritis B et (a 8. i pr.) D quaerites P quft*»eritis V quaeratis cet. 18 allegatis P\' (e in ras.) C alligatis cet. factus est DP\' 19 uidistas a uides P uidisti eet. 20 factus est DP\' nobis] bonis BT soluerat (a tx i m2) V soluerit DP\' 21 ipsius BT 22 potabatis P putabitis (a s. i m2) V putatis B )
Reddite ergo pignora, quae tenetis, quoniam fideiussorem [*]( F) idoneum repperistis. sed obmurmurant adhuc dicentes quia licet tenere pignora et se lege defendunt. aiunt enim: scriptum in Deuteronomio: si debitum fuerit tibi a proximo tuo quodcumque, non introibis in domum ipsius pignorare pignus, sed foris stabis, et homo aput quem est debitum tuum proferet tibi foris pignus. si autem homo ille pauper fuerit, non dormies in pignore ipsius, sed redditione reddes ei pignus ipsius ad occasum solis, et dormiet in uestimento suo et benedicet te et erit in te misericordia coram domino deo tuo. et alibi, inquiunt, scriptum est: non pignorabis molam neque lapidem superiorem [*]( 611A ) [*]( 10 Prouerb. 22,9 15 Deut. 24, 12-15 (10—13) 24 Dent. 24, 8 (6) ) [*]( 1 ut in illius P et illi C ut illiua cet. 2 quaeqyie V 4 pauperem (u 8. e alt.) D 5 costodiae sollicidudo P 6 acciperit P accapit B 7 seruabitur (bi s. u.) V usurarum (SU 8, u.) V 8 merces (es ex is) P 10 desideratur VC deaiderantur cet. usura ea quoque Y tisure a quoque PDP et ml T neurg hic (h- T) quoque B et vt3 T usu a quo C his P 11 pauperi B pascetur VBT 12 pignera B et (e ex 0) D fedeiussorem P 13 reperistis P obmormorant P adhuc alhuc P 14 licit P pignera BD scriptum est D acriptum est enim P1 15 fuerit debitum tibi DP\' 16 domQ ex domo B 17 pignorapjre V pignerare BDP\' 18 deuitum P 19 pauper ille homo C 20 pignere BD 24 pignorauis P pignerabis BDP\' )
sed cum per Ezechiel prophetam ipse dominus dicat iustum esse qui pignus reddidit, iniustum qui tenuit, utique non speciale aliquod, sed generaliter omne pignus suadet esse reddendum. cum dicat [*]( B ) Iob: conscriptionem quam habui aduersus aliquem iuramento conceptam, inponens coronam legebam, et si non scindens eam reddidi nihil accipiens a debitore. cum dominus nihil ab his quibus mutuum dederimus sperandum esse praecipiat, quod recipere debeamus, quomodo pignus secundum legem putant esse retinendum?
Ac ne pari recrudescant modo et dicant etiam ad [*]( C ) faenerandum se incitari legis oraculo, quia scriptum est: faenerabis gentibus multis, tu autem non mutuaberis, tempus est plenius et expressius disputare et docere quid faenerandum et quibus legis statuta praescribant; praecedit [*]( D ) enim faenoris causa pignoris causam. mutuabitur inquit peccator et non soluet, iustus autem miseretur et tribuit. audis, debitor, quid debeas declinare: audis, creditor, quid debeas imitari. et infra: iuuenis fui et senui, [*]( 2 Deut. 24, 19 (17) 5 Ezecb. 18, 7-13 9 lob 31. 35-37 12 Luc. 6, 35 16 Deut. 28. 12 20 Psalm. XXXVI 21 23 Psalm. XXXVI 25 ) [*]( 1 animam addidi (\'}o:ÔJ LXX) pignerat BDP pegnorat (i s. e) V ./. \',. 3 pignera BDP\' sunt P\' 4 pauperes P auperiorem lapidem V 5 pignerari V lJP pignerara (i 8. ę) B per postea (ldd. B iezechihel B iezechiel T hiezechielem DP\' 6 esse om. B iniustum reddidit B 8 cum om. Y 10 coram BT 12 a quibus (om. his) B mutum T dederemus P 13 esse om. B accipiat B 14 potant P 15 parere erubescant DP\' recrudescunt (a 8. u alt. m2) V 18 tempus enim (om. est) DP\' 19 praescribunt YD praecidit P 20 causam C pigneris BDF causa PBTC 21 soluit P 22 tribuet BDP\'T comodat C )
quid ergo faeneret dic mihi, sancte Dauid! contra me protuli testimonium, nisi mihi subuenis. Petrus dicebat: argentum et aurum non habeo: numquid non erat iustus? tu mihi ergo expone quid faeneret. dixisti enim: beatus uir qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in iudicio. inueni quid faenerat iustus. Petrus quoque me doceat et ipse quid faeneret, qui dixit inopi adtendenti ad se et ad Iohannem: argentum et aurum non habeo. nihil ergo dabis [*]( F ) pauperi, apostole? das tamen et plus das quam alii, das inopi quod alii donare non possunt, das inopi post quod egere non possit, das inopi quod etiam diuites accipere concupiscunt, das inopi quod hi qui istud argentum et aurum habent conferre non nouerint, quia auaritia eos inpedit, das inopi, qui eum diuitibus facias ditiorem. incitasti animum meum, concupisco hoc donum tuum. dicito. rogo, quid des. noli me [*]( 612 A ) diu suspensum reddere; cupio petere si cito soluas. sed soluisti cito: non distulisti inopem, non despexisti precem [*]( 5 Matth. 19, 23 8 Act. 3, 6 10 Psalm. CXI 5 ) [*]( 3 foenerat B fenerat DP\' 5 habuerit Ofta. DP\' unde] ut B inde T fenerat DP\' sed ... caelorum om. BT 7 protulit V 8 aurum et argentum DP\' 10 feneret, deinde add. iustus. itaque dum te lego, de te requiro, exponis mihi quid feneret V uir om. DP\' 11 disponet (et in ras.) C disponit V, recte puto 12 feneret V feneret P4 doceat me DP\' doceat (a 8. u.) Pml Vm2 docet T 13 dicit B 14 nihil] non B 16 dare BDP\' post quod... inpedit das inopi (u. 19) om. C quo (om. post) DP\' 18 hii DP\' illud B habent om. B 19 nouerint P nouernnt cet. qui P quo VBT quod cet. 20 eos P ei in C concupisco (8 8. u.) V 21 hoc om. C dicito V dic cito P (ex decito) cet. noli V nolo cet. 22 solues DP\' 23 cito soluisti B dispexisti P )
Habet ergo iustus quod faeneret, habet et argentum quod faeneret: sermones suos faenerat. hoc est iusti argentum; eloquia enim domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplo. hoc faenerat qui legem accipit, qui legem meditatur, qui legem [*]( C ) exercet: hoc faenerauit Petrus, hoc faenerauit Paulus. quibus dicitur, ut ad uiros nationum pergerent, Petro ad Cornelium centurionem, cui dicitur: surge et uade nihil dubitans, quoniam ego misi illos. et surrexit et iuit. et infra dixit: numquid aquam uetare possumus, ne baptizentur hi qui spiritum sanctum acceperunt? iussitque eos baptizari, hoc est: faenerabis gentibus, ut peccata dimittas, debita auferas, tu autem non mutuaberis; mutuatur enim [*]( 6 Act. 3, 6 13 Psalm. XI 7 18 Act. 10, 20 20 Act. .10, 47 et 48 ) [*]( 1 eum] enim T uacuus om. V 2 ascindisti P 3 soli om. BT 5 qui BT quod C habuit PC habet cet. 7 nazarei P nazareni cet. 9 dedit (di in ras.) Px debet D clausus P factus est sanus B sanus factus est PO 11 quod] quo PBT fenerat DP\' habet... faeneret om. C quodj quo BT 12 fenerat DP\' 14 septuplo P V septuplum cet. 15 accepit DP\' 16 exercit P 17 petrus DP .18 et 8. u. V, om. BT 19 ibit P 20 nunquid aqua? uetare pos»#»» ut baptizentur (om. hi) B hii VDP\'O 21 acciperunt P bapti.... hoc est B 22 gentibuB om. BT post dimittas add. foenerabis B 23 mutuauerie P mutuaberis (u alt. 8. u. m2) V mutuabitur enim (enim 8. u.) V mutuabitur P\' )
dicitur populo patrum: si custodieris mandata, benedictus eris et faenerabis gentibus uerbum. denique non de pecunia dici significant sequentia: princeps eris gentibus multis: tibi autem nemo dominabitur. constituat te dominus deus tuus in caput [*]( E ) et non in caudam, et eris tunc supra et non subter, si exaudieritis uocem domini dei uestri. et sequitur: si autem non audieritis, maledictus tu in ciuitate et maledictus tu in agro. et infra: maledicta progenies uentris tui. non pecunia utique benedictum facit, sed cognitio dei, praedicatio uerbi, si gratiam domini faeneremus, si indigentibus eloquia domini conferamus, si obseruemus mandata caelestia. et contra maledictum non facit, si desit pecunia quae faeneretur; sed si desit studium, si desit obseruatio [*]( F ) caelestium statutorum, maledictus eris.
Denique mysterium ecclesiae euidenter exprimitur. primum [*]( 613 AB ) enim dixit ad discipulum legis: <si audieris legem et custodieris, faenerabis gentibus.\' quod factum est a patribus nostris. faenerauit Moyses gentibus, qui proselytos adquisiuit, [*]( 1 Act. 9, 15 4 Matth. 28, 19 5 Dent. 28, 12, cf. 28, 1 sq. 7 Deut. 28, 12 et 13. 11 Deut. 28, 15 et 16 12 Deut. 28, 4 et 18 20 Deut. 28, 12, cf. 28, 1-) [*]( 2 qui... gentibue om. C eet ad gentes DP\' 3 iacobo et caeteria dicitur fenerabitis (fenerabis P\') gentibus quibus DP\' lacunam indicaui; excidisse uid.etur faenerabis gentibus et sic apostolis omnibus 4 baptezate P populo] paulo BDP\'T si patrum DP\' 6 denique s. u. P seqventia (v S. u.) P 8 constituit B constituet C in ante caput DP\', om. cet. 9 in ante caudam om. BT 10 exaudieretis P exaudieris B uestri] tui B 11 audieretis P cxaudieris B .12 progies V 13 bene dictum utique B 16 etJ at BT 18 staturtoruin (r pr. del.) P 19 misterium PVDC expremitur P 20 dixit om. D 22 fenerabat (uit s. bat m2) V proselytos T (0 alt. ex corr.) proselitua PB proselitos cet. )
ubi coepit populus Iudaeorum non custodire legem, coeperunt aduenae, hoc est ex populo nati.. [*]( C ) onum. qui in esum dominum crediderunt, interpretationem scripturarum illi uetusto populo faenerare. faenerauit Timotheus patre Graeco ortus uerbum Iudaeis, cum sacerdotium recepisset, faeneramus hodieque sacerdotes in ecclesia uerbum Iudaeis, qui de synagoga ad ecclesiam transierunt, faeneramus et nouam et uetustam pecuniam. etenim quam habuerunt iam non habent, oculos habent et non uident. aures habent et [*]( D ) non audiunt. pecuniam habent et non habent, quia usum eius ignorant, pretium eius nesciunt, figuram eius et formam non cognouerunt. nam si cognouissent, numquam auctorem eius pecuniae denegassent dicentes: nolumus hunc regnare super nos. qui quidem accepto regno rediens iussit uocari seruos suos, quibus dedit pecuniam et eos qui faenerassent pecuniam praedicauit, ei autem qui pecuniam tenuit otiosam domini sui respondit: sciebas quod ego austerus homo sum: tollo quod non posui et meto quod non [*]( E ) seminaui. et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? et ego ueniens cum usuris utique exegissem illam. [*]( 3 Matth. 12, 42 Luc. 11, 31 7 Act. 16, 3 8 1 Tim. 4, 14; II Tim. 1, 6 11 Cant. 7, 13 16 Luc. 19, 14 20 Luc. 19, 22 et 23 ) [*]( 1 fenerauit pr. (b s. u m2) V ihu B 2 solomon P salomon eet. 3 noscere B 4 solomonis P salomonis cet 5 popnlo (po ex pu) P 6 dñiñ ihm BDP\'TC credederunt P 7 fenerare illi uet. populo DP\' 8 patre] fr DP\' 9 recipissit P recipisset DP\' 10 sinagoga PT foeneremus B foeneraemus T 11 iam om. BT 12 oculus habent et (et postea add) P oculos habentes (om. et) C 13 audient T 14 eius - post formam transponit B 15 aucturem P 16 pecuniae eras. B 19 ąęąit (s. tenuit) V 20 auster B homo austerus P\' 21 tol- -lens (ns s. u. m2) V et exp. F, om. B 22 dedisti mihi DP\' 24 illam V )
Audistis quae pecunia boni faeneratoris sit, quae pecunia bonas adquirat usuras, quae pecunia non infamet faeneratorem, non opprimat debitorem, quam pecuniam aerugo non possit obducere, non penetrare tinea, quae pecunia non de terreno thensauro sit, sed aeterno, quae pecunia diuitem faciat accipientem nec aliquid imminuat faeneranti. haec pecunia usuram [*]( F ) habet, <ut> non centesimam eius quod dederis portionem, sed centuplum ferat fructum. expande igitur sinum mentis, ut huius pecuniae numeratam tibi suscipias quantitatem: intende cordis optutum, ut agnoscas pecuniae huius imaginem et inscriptionem. certe hanc pecuniam excute, tabulam supra mensam animae tuae, quae stabilis uirtutibus sit, quadratam constitue, conde in thensauro pectoris tui de quo doctus scriba depromit noua et uetera. uides qualis haec pecunia sit, quemadmodum creditorem debitoremque inuisa in se [*]( 614 A ) coniungat nomina. qui inuehebar in faeneratores, iam prouoco debitorem. huius ergo faeneratores pecuniae uos esse desidero, ut ad uos qui mutuum sumant sponte festinent, per quam non nummum, sed regnum possitis adquirere, per quam non maledicta quaeratis, sed benedictionis gratiam.
hanc pecuniam faenerat populus nationum, qui sciuit accipere faeneratum, qui sciuit cernere, qui sciuit excutere. recusasti indiga [*]( B ) faenoris spiritalis: egere coepisti. de te igitur a dei filio dictum est: mutuabitur peccator et non soluet. tibi dicitur: [*]( 3 Matth. 6,19 10 Mattli. 22,20 HCant. 7,13 24 Psalm. XXXVI 21 ) [*]( 1 pecunia P 2 bonas (s 8. v.) P1 bona PDC 3 non erugo possit DP\' 4 non penetrare tinea om. spatio relicto DP\' 5 thesauro libri csed (c eras.) P sed de D 6 pecuniam (m del.) P 7 ut addidi centisimam P centensimam V sed ut (ut add. m3) T 8 fert C 9 nomeratam P 10 optutu PT obtutu P\'C obtutum cet. pecuae V 11 certe] exere (in ras. m3, in mg. m2 exerce) T tabulam om. B 12 stabilis DP\' stauilibus P stabilibus cet. quadratam a quadrata libri 13 dictus BT 14 et noua C 15 quemammodum V coniungat in se C 17 pecuniae (ni s. «. m2) V 19 possetis P positis V maledicta non B 21 fenerauit (in ras. m3, in mg. m2 uit) T qui scit (ter) B 22 recusati BT indicta DP\' indiga (ig in ras. m3) T 23 a om. BDP\'T 24 soluit P )
Cognouimus faenus legitimum, cognoscamus et pignus, [*]( DE ) quod lex reddi iubet ante solis occasum. quod sit istud audi dicentem apostolum: dedit deus pignus spiritum in cordibus nostris. tripliciter autem et pignus et conmendatum et depositum dicitur. pignus dicunt quod pro mutuo aere susceptum est, conmendatum autem et depositum quod nos custodiae causa alicui commisimus. unde ait apostolus: scio cui credidi et certus sum, quia potens est commendatum meum custodire in illum diem. depositum quoque [*]( F ) idem docuit quod esset dicens: bonum depositum custodi [*]( 1 Deut. 28, 43 5 Deut. 28, 44 10 Ioh. 8, 25 11 Rom. 10, 4 16 II Cor. 1, 22 20 II Tim. 1, 12 23 II Tim. 1, 14 ) [*]( 1 ascendit DP2 descindes P enim om. DP\' 3 inferno autem B ascendet V 4 recepit VC 5 omnem P, om. B dixit BT faenerauit P 6 non om. T faenerauis P 9 interrogatusx (x del.) P qui alt. P quis cet. 10 quod] qui BT 11 enim om. B fines P legis om. V omnis D et (s eras.) P1 13 fines P 14 faenfl P 15 reddi iubet lex ante occasum solis B quod] quid BT 17 et ante pignus om. T 18 dispositum BT dicunt] dicitur BT promo (mo del. m2) T 19 quod non custodiat causam alicuius cfimissi DP1 20 custodia C 21 reddedi P 22 cuscustodire (om. meum) V seruare C et (ser in ras.) P\' de deposito BT 23 idem docuit] deinde docuit in ras. m3, eadem in mg. m2 T dicens quid esset B quid T depositum (de in ras. m4) P costodi s. e6. P )