De Tobia

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

edictum meruit, ne quis ex filiis [*]( D ) captiuitatis mortuum sepulturae daret; at ille interdicto non reuocabatur magis quam incitabatur, ne deserere officium pietatis mortis metu uideretur; erat enim misericordiae pretium poena mortis. talis flagitii deprehensus reus uix tandem per amicum potuit direpto patrimonio egenus exul restitui suis. [*]( 7 Tob. 1, 2 et 16 sq. 11 Tob. 3, 3-6 12 Tob. 1, 17 sqq. ) [*]( IN xpi NOMINE INCPT TRACTATUS EIUSDEM SCI AMBROSI DE TOBIA P INCIPIT LIBER SCI AMBROSII EPI DE TOBIA V INCIPIT (EIUSDEM add. B, TRACTATUS EIUSDEM FC) DE TOBIA (THOBIA C) BDP\'O INCIPIT TRACTATUS SCTI AMBROSII EPI DE TOBI T 1 tobie C quem plene (v m2 s. e tert.) V 2 uirtutis P uirtute (e itł ras. m2) V sco (erasin mg. m2 sci) prophetiae V 3 meritis eius V 6 qupdam P 7 et ob uirtutes quibus praeditus fuerat eubiit DP\' choro] quorum P , praedictus (c eras.) P 8 ..subiit (s in ras. m2) V 11 sibi om. DP1 12 meruit] erat V quisj qufi DP\' 13 darit. ad P daretyr. at V interdicta (o s. a m2) V 15 pietis P enim om. DP\' 16 depręhensus (he ex hi) P 17 et exul DP\'C )

520

iterum in his uersabatur officiis, si quid alimenti foret, [*]( 59*2 A ) peregrinum cum quo cibum sumeret quaerens. itaque cum fessus a sepulturae reuertisset munere, adpositis sibi edendi subsidiis misso filio quaerebat consortem conuiuii. dum conuiua adcersitur, nuntiatis insepulti corporis reliquiis conuiuium deserebat nec putabat pium, ut ipse cibum sumeret, cum in publico corpus iaceret exanimum.