De Paradiso
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Accipe aliud: si adsumptio de ligno scientiae boni et mali ita operatoria erat, ut et bonum et malum agnosceretur, quod[*]( E ) uidetur scriptura ostendere, dum dicit quia ubi manducauerunt ambo, aperti sunt oculi eorum et cognouerunt quod nudi essent, hoc est aperti sunt oculi cordis et cognouerunt turpe esse nudos se degere, sine dubio ubi gustauit mulier de ligno scientiae boni et mali, peccauit et se peccasse cognouit. quae igitur se peccasse cognouerat uel uirum ad peccati communionem inuitare non debuit. inliciendo autem uirum et dando ei quod ipsa gustauerat non [*]( F ) uitauit, sed iterauit peccatum. nam utique si uere rationem spectes, eum quem diligebat non trahere ad consortium poenae, sed magis ab eo quod cognouerat ipsa esse peccatum uel inscientem reuocare debuerat, quamuis uideatur haec mulier sciens quod post culpam in paradiso esse non posset [*]( 11 Gen. 3, 6 sq. ) [*]( 1 manducabitis R manducabimus ... deus non om. Y\' comedemus de ligno autem seientio boni et mali quod P" 2 paradysi RP"C\' et (i ex 0) P1 dns B et (n eras.) S 3 sciat R (corr. m2) V 4 manducabitis RV\' 5 medio om. PV paradysi R et (i ex o) P 6 forte R P morirentur P (corr. ml) V q 8. u. m2 P, om. cet. qui add. Costerius. quia tacite Maurini 7 sciuit alt. ex sicut P 8 dampnantur R V 10 et pr. om. MCC cognosceretur M 11 diuidevetur P uide»»tur V 14 cordis] eorum Y 15 boni et mali om. P 17 dubitauit R dubitat ÎS. m2 debuerat) C 18 ipse R (corr. m2) V\' 19 nam] non PYC\' si uerae R (e alt. 8. u.) si aera M (a a. u.) siue P\' 20 tradere RV ad coneortiQ R (tt ex o) a consortio V 23 culpa R (å ex a m2) )
excludendam igitur se esse cognoscens consortio uiri quem diligebat noluit defraudari. iterum accipe: non cognitio mali malum est, sed cum actus inplet malitiam. [*]( 159 A ) non enim statim qui nouit malum quod malum est facit, sed qui quod malum esse nouit operatur. incentiuum autem ad operandum quod malum est aut iracundia aut cupiditas esse consueuit. nec statim necesse, ut habens scientiam mali faciat quod inprobum nouit, nisi aut iracundia aut cupiditate uincatur. unde quod diximus incentiuum peccandi uel ira uel cupiditas est uel plerumque formido, licet ex formidine oriatur cupiditas, dum unusquisque [*]( B ) uult uitare quod metuit. et ideo recte iracundiam et cupiditatem duo reliquorum posuimus incentiua uitiorum. consideremus igitur utrum Eua his ad uitium stimulis incitata sit. sed neque irascebatur marito neque cupiditate uicta est; in secundo dumtaxat errat, ut edendum uiro daret quod iam ipsa gustauerat. primo fuerat cupiditas auctor erroris, ut ipsa ederet, sequentisque fuit causa peccati. quod enim iam gustauerat desiderare non poterat et gustando mali fuerat [*]( C ) scientiam consecuta. malum igitur quod aduerterat in uirum deriuare non debuit neque coniugem proprium praeuaricatorem diuini facere mandati. sciens igitur prudensque peccauit, sciens uirum in suum traxit errorem, alioquin inuenietur falsus esse de ligno scientiae boni et mali sermo, si etiam, posteaquam de ea arbore manducauit, scientiam mali habere [*]( 3 post noluit ras. 6 litt. in R defraudari (de in ras.) R 4 actum B V actas M 6 nouit esse malum B essęţ (e s. et) malum nouit M incendiuui R Y\' 7 est s. «. m2 B, om. V\' ad (s. aut m2) R iracundia est V 8 necesse est M (est s. u.) SP\' ut post scientiam transponit M 14 duo Maurini duorum libri aliquorum P VCC\' 15 hic PY 16 marito Erasmus merito libri 17 erat PF, puto errauit uel errauerat 18 fuerat P m2 C fuerit P ml cet., sed fort. fuit scribendum 19 sequens usque P (corr. m3) V quodJ quia (qui V, om. enim iam) BV\' 20 scientia P (-& m2) CC 21 auerterat B et (corr. ml) M diriuare R 22 debuitj poterat B 24 uero R V\' inuenitur MB 26 boni et mali BPx ) [*]( 19* )