De Noe

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

nec illud praetereundum, quod cum dixisset: et facies arcam trecentorum cubitorum longitudine et quinquaginta cubitorum latitudine et triginta cubitorum altitudine, addidit: colligens facies arcam et in cubitum consummabis eam a summo, ut reliquo corpori quod mensurae sibi conuenientis ad gratiam decore quadraret caput hominis tanquam [*]( F ) regalem arcem adiungeret, ex quo cum sensus omnes ad ceteras partes corporis transfunderentur, tum maxime oculi uelut speculatores et custodes naturae adpositi prouidentia prope totum urbis nostrae statum desuper contuerentur. ipsaque mens illic locata secundum plurimorum sententiam et maxime Solomonis, qui ait: oculi sapientis in capite eius, quasi in aula imperiali uirtutum concilium sibi contrahat, quo stipata comitatu et ipsa munitior sit et tamquam ex adyto quodam tuenti totius corporis regimen inpertiat <et sciat> responsa proferre, per quae possimus non solum nos [*]( 235 A ) ipsos retro respicere nec solum quod ante pedes est uidere, sed etiam caeli ipsius secreta profundo obtutu spectare sapientiae. ibi igitur omnis summa nostrae salutis, ibi gratia: inde custodia, inde etiam pulchritudo corpori toto adquiritur, quae primum in uultu uernat; decet enim praestantiorem esse aulae regalis nitorem, in qua sicut usus maior ita splendor est. ; [*]( 2 Gen. 6, 15 4 Gen. 6, 16 10 Cic. (le nat. deor. II 140 13 Eccl. 2, 14 ) [*]( 1 uagej-§tur P uagentur N 2 et om. T 3 longitudinem P (in exp.) T latitudinem T 4 altitudinem P (in exp.) T 5 cubito N 6 quod om. N conuenientes P (-is corr. ml) T 7 quadrarent T tanquam P tamquam eee.\' 8 regalem arcem T regaleifi arcoaiji P regale arche T\' (h 8. u.; i is s. e m2) NB 9 oculi om. B 11 orbis P (v 8. o m2) cet. nostri N B 13 maximae P salomonis libri oculid P (8 eras.) 16 aJito P (i ex y) TNB abdito T\' quodam loco N tuenti scripsi tuendi libri 17 et sciat addidi que ex q uê T\' e quam T quem cet. nos ipsos non solum N 19 secta N (e a. u. mX) sapientig spectare N 21 toto PmlN toti Pm4 eel. 23 aulae P (ae ex a m3) uisus N splendur i T (ex splendorem) )

426

Namque si spectes singnla quae in hominis forma ad usum [*]( B ) aliquem composita uidentur, ut oculi ad uidendum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad loquendum, ita usus ministrant, ut praestent decorem. quam deformes sunt uultus caecorum! et quid mirum si uultus hominis sine oculis deformis est, quando ipsum caelum sine sole non habet suum decorem? tristes sine sole dies ducimus, noctes sine luna non placent; ipsi enim sunt quidam mundi oculi. detrahe stellarum lumina, et quaedam est in caelo ipso caecitatis [*]( C ) deformitas. pili ipsi, qui orbem oculorum praetexunt et uelut quadam acie praetendunt, ne sorde aliqua et pulueris caligine pupilla laedatur, et ipsi excipiunt, si quid fuerit inlatum quod oculum possit laedere, si lippitudine intercidant, quam dedecet, si palpebra contractior fuerit, si radantur supercilia, quae pretiosorum monilium specie uelut intexta gemmis refulgent.

aurium quoque ut necessarius usus ita decora species, quas [*]( D ) si qui truncauerit, toti uultui inferet deformitatem. in quibus ita elaborauit opus suum natura, ut ipsi anfractus cauernarum mira prouidentia sinuati plurimum utilitatis adierant, ne repente feriat secreta capitis sonus. denique saepe multos inprouiso clangore consternari uidemus et adtonitos aut uocis alicuius aut tumultus sono expauescere. sordes ipsae, quae intra eosdem gignuntur amfractus, uelut quodam glutino auditum ligant. simul si uehementior pulsus fuerit alicuius [*]( E ) sonitus, infringitur ac retardatur, ut praenuntiatus potius mulceat quam inprouisus interna concutiat. uermiculi quoque si aurem [*]( 8 Secnndi sent., cf. Mullach. Fragm. phil. Graec. I 518, 21 et 83 ) [*]( 1 expectes T 5 sine] absque N 6 deformis sit B 7 dicimus T 9 ipso caelo B caecitatis P (ti s. u. m3) 10 praetegunt B 11 quandam aciem N alique P (a 8. ?) 13 possit P (i ex e m3) 15 munilium P (corr. m3) T 17 qui scripsi quis B (ut uidetur in ros.), om. cet. truncauerit T (is s. it) toto N infert T\' (corr. infers) 18 elaborauerit T laborauit N 19 n.ira 8. u. m3 (?) P adferant P (e 8. a alt.) 23 intra scripsi infra libri inter a anfractus T\' (n ex m) N 24 sonus N )

427
penetrare temptauerint, quodam sordium uisco tenentur.

nares simae contra naturam uidentur. iam si incisae fuerint, quomodo potest uita subsistere sublato spirandi meatu? quemadmodum pecudis magis facies quam uultus hominis aestimatur!

capilli capitis quam grato amictu caput uestiunt uelut [*]( F ) quidam aulae regiae stipatores, ne cerebrum aura laedat aut imber feriat aut sol adurat. quos ita tamen redit natura, ut et pro sexu aut prolixiores placeant aut recisi et pro aetate aut plerumque pro temporis et anni qualitate. in senibus grata canities, in pueris prodigiosa; aestate delectat tonderi pressius, hieme indulgentius; mulieribus ornamento est coma, dedecori est uiris. denique apostolus hoc euidentius expressit dicens: nec ipsa natura docet uos quod uir quidem si comam habeat, ignominia est illi, mulier uero si capillos habeat, gloria est illi?

quid de ipsa [*]( 236 A ) regia loquar, per quam aulici sermones prodeunt, quidam mentis nostrae indices animique internuntii r quid de ipso dentium ordine, qui cum suo opere toti corpori quidem uires ministrent, tum etiam modulatores sunt uocis ipsius?

de quibus si qui ceciderit, uox claudicat. haec de capite prolixius diximus, quia oportuit sensus omnes in summo locari, unde omnia per reliquas partes officia diuiderentur. capiti autem [*]( B ) nostro a tergo ceruix proxima, dextra laeuaque bracchia sunt, quae arcem imperialem tamquam fida tuentur custodia, [*]( 13 I Cor. 11, 14 sq. 21 Cic. de nat. deor. H 140 ) [*]( 1 quadam B uisco P (s 8. U. m3) potestate B 2 simae Pm2N semae Pm1 T ornare in spatio uacuo m2 add. B, qui om. contra. in T spatium 5 litt. nam B 6 anra letalis (in spatio uacuo add. m2) ut (om. imber) B aut P (a 8. u.) 7 adurat P (a alt. ex u) 8 et pr. om. T et alt. PTN aut B 10 tonderi om. N 11 praessius P ornamentum B 12 dedecoris PB uiii B cuidentius hoc expressit N 13 nec T n5 P (i m2 in ras.) cet. quodj n B 14 habeatj nutriat N 16 sermones Pm2 TT\'N sermonis Pml B 17 iudices P (corr. m2) B quid P (d 8. u.) 18 ordin s P (s 8. u., eras.) quidem corpori N 19 noci N 20 qui li quid cet. ceciderint ed. Rom. 23 dextera T\' bracchia P (c pr. eras.) brachia cet. )

428
denique haec in nobis ualidiora\' quae propiora capiti sunt, haec praestantiora. pectus quoque uelut quoddam sacrarium sapientiae et stomachus uelut quidam testis, ut medici aiunt, et conscius secretorum capitis conpassionisque consors, cui sua omnia uel salubria uel aduersa transfundat. latera naticae femora et crura mensurae latitudinem ipsa specie significant [*]( c ) pedumque gressus, qui etsi exsiliores uidentur, fiunt tamen cum incedimus latiores.

Pulchre autem addidit: ostium ex transuerso facies, [*]( D ) eam partem declarans corporis, per quam superflua ciborum egerere consueuimus, ut quae putamus ignobiliora esse corporis, his honorem abundantiorem circumdaret. quod multo gratius scriptura expressit quam Socrates in libro Platonis dixisse legitur. nam cum istud in Moysi scriptis siue ipse Socrates siue Plato, qui in Aegypto fuit, potuerit uel legere uel ab iis percipere qui legerant, decoro motus inuento ostium [*]( E ) sibi apertum putauit, ut operatoris nostri consilium praedicaret laudans eo quod id potissimum decoro conuenerit, ut ductus quosdam atque exitus cuniculorum nostrorum a tergo auerteret, ne in purgationibus uentris conspectus noster offenderetur. at uero apostolus quae uidentur inquit membra corporis infirmiora esse necessaria sunt, uno ac simplici uerbo descriptiones philosophiae supergressus, et quae putamus ignobiliora esse membra corporis. his honorem abundantiorem circumdamus, et quae [*]( F ) [*]( 9 Gen. 6, 16 10 Xen. Comm. I 4, 6 12 I Cor. 12, 23 13 errauit Ambrosius eis quae apud Philonem Quaest. II 6 leguntur in errorem inductus. 21 I Cor. 12, 22 23 I Cor. 12, 23 ) [*]( 1 propriora P (r alt. eras.) T (r alt. exp.) sunt om. N 5 uel pr. TN uelut T\' (ut eras.) cet. 6 latitudinem P (em m3 ex ae) 7 exsiliores P (a pr. eras.) exiliores cet. 9 aduerso N 10 superflua ciborum] cjbos N 11 conaul}euimus P 16 hiis B his cet. 17 praedicarent T et (n exp.) PT 18 eo om. B decoro T decori P (i ex o) T\'NB conuertit P (corr. m2) B 19 atque] uel N 21 ad (t 8. d) P 22 infirmiora (a 8. u.) P 23 filosophiae PT phylosophiae TB 24 membra om. B )

429
inhonesta sunt nostra honestatem abundantiorem habent. sobrietatis enim nostrae et temperantiae indicium praecipue illic cognoscitur; helluones enim aut distenduntur cruditatibus usque ad periculum aut plerumque soluuntur uisceribus exinanitis.