De Nabuthae

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Sed quid dicam, ue differas liberalitatem? utinam non adproperes rapinam, utinam quod concupieris, non extorqueas, [*]( E ) utinam alienum non petas. negatum praetermittas, excusatum patienter feras, non audias illam Iezabel, quae est auaritia, quodam profluuio uanitatis dicentem: ego tibi dabo possessionem, quam desideras. tu tristis es, quia uis mensuram considerare iustitiae, ut alienum non eripias: ego habeo mea iura, habeo meas leges. calumniabor, ut spoliem, et ut possessio pauperis eripiatur, uita pulsabitur.