De Nabuthae
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Sed fortasse dicas quod uulgo soletis dicere: \'non debemus [*]( B ) donare ei cui deus ita maledixit, ut eum egere uellet.\' sed non pauperes maledicti, cum scriptum sit: beati pauperes, quoniam ipsorum est regnum caelorum. non de paupere, sed de diuite scriptura dicit: captans pretia frumenti maledictus erit. deinde non requiras quid unusquisque mereatur. misericordia non de meritis iudicare consueuit, sed necessitatibus subuenire, iuuare pauperem, non examinare iustitiam; scriptum est enim: beatus qui [*]( c ) intellegit super egenum et pauperem. quis est qui intellegit? qui conpatitur ei, qui aduertit consortem esse naturae, qui cognoscit quod et diuitem et pauperem fecit dominus, qui scit quod sanctificet fructus suos, si de his delibet aliquam pauperibus portionem. ergo cum habeas unde benefacias, ne differas dicens: cras dabo, ne largiendi amittas copiam. [*]( 10 Matth. 5, 3 12 Prouerb. 11. 26 16 Psalm. XXXX 2 20 Sir. 32 (35), 11 21 Bas. 273 C (49 B) 22 Prouerb. 3. 28 ) [*]( 2 aurtt (rQ m2 in ras.) D autem LT trutinans (n alt. del.) P quando C quantfl N\' 3 costodeni P 4 gratia P 5 numerari \'#t\'E innumerae (ras m2 ex ratas) 31; fort. innumeros ... obsignatos sacculo (m2 ex seculo) 91 scfo C 6 relinquitur (n s. u.) P post gratia add. autem operum bonorum CB\'N\' ad iudicem nobiscum LT 7 merito BDLT difertur P 9 ei donare OB\'N\' 10 non sunt RBPDLT _scriptum sit P dictum sit a deo CB\'N\' dictum sit cet. panperea spu CB\'N\' 13 inde a uerbis deinde non incipit A 15 subueniret (t del. m3) P 18 quem aduertit C 19 et pr. om. B\' fecit (m2 ex facit) B 20 qui] quis P fructos P deliberet PDLT et (de 8. u.) P\' 21 benefacias] largiaris uide C.;.Y\', om. B\' 22 ne] non LT cupiam P )