De Joseph

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

et scyphus argenteus soli sacco eius mseritur. nesciebat hoc Beniamin: fallebatur Paulus, sed uocabatur. mittitur post eum mane; nox enim processerat caecitatis, dies fidei adpropinquabat.

per ordinem singulorum prius inspiciuntur sacculi. docet te moralitatem scriptura diuina. [*]( F ) per ordinem ante discubuerunt in conuiuio contra eum, primitiuus secundum aetatem. uides quod seniori locus ille sit [*]( 1 Act. 9, 5 2 Ioh. 11, 33 3 Ioh. 11, 35 5 Act. 9, 18 8 Gen. 43, 33 11 Gen. 43, 33 13 Act. 9, 15 16 Psalm. XXII 5 17 Gen. 44, 2 19 Rom. 13, 12 20 Gen. 44, 12 22 Gen. 43, 32 ) [*]( 2 habes B (e ex i) habes et VT uides et N\' spus P (s alt. eras.) 3 resuscitaret N\' 4 intra se U\'Ux J\'T et (se s. u. m2) E intro Px 5 lauit B m3 WoxE lauat B ml cet. 6 lauat PP\'PxD 7 dominus Iesns om. N\' 8 et om. N\'V quinqurpliciter P (i eras.) quincupliciter P m2 in mg. D 10 gratia m2 ex gaudea P 11 biberunt P (bi ex be) illo P 13 annaniam PD 15 ebrietatae P (et a. u.) 16 di.ceret B (s eras) et om. PP\'D 17 praeclarQ (Q m2 ex us) PIx scyfus BU\' 18 infallebatur PD 19 praecesserat P (prae e.c pro- m2) NVDO 20 singulorum B (n s. u.) 23 uides B (es ex is) seniori NV et (i postea add.) 0 senior cet. illi P (i alt. ex e) P\'D )

112
deferendus. per ordinem iterum requiruntur sacculi singulorum, ut scias electum Paulum caelesti esse iudicio. discussit ceteros, hunc praetulit. in nullius alterius sacco scyphus inuentus est argenteus nisi istius. quid sibi uult quod insertus est sacculo ? Ioseph quidem inebriauit ut falleret, scyphum [*]( 505 A ) misit ut fratrem quem diligebat pia fraude reuocaret, sed refulgent mysteria diuina.

Hoc inuenit in nobis Chnstus argentum, quod ipse donauerit. habemus naturae argentum, habemus et gratiae. natura opus est creatoris, gratia munus est redemptoris. etsi non possumus uidere dona Christi, ille tamen donat et operatur [*]( B ) occulte et donat omnibus, sed seruare paucorum est et non amittere. non omnibus tamen donat omnia. triticum multis datur, scyphus uni, qui prophetico et sacerdotali donatur munere. non enim omnis, sed propheta dicit: calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo.

in corpore igitur Pauli iam doctrinae caelestis adloquium refulgebat, cum esset eruditus in lege. sed quia adhuc iustitiae dei subiectus non erat, intra saccum erat scyphus, doctrina intra [*]( C ) legem, lucerna intra modium. missus tamen Ananias, qui benedictionem daret, manum inponeret, saccum solueret. sacco soluto reluxit argentum et decidentibus squamis uelut quibusdam sacci uinculis statim uidit. uinculum eius perfidia erat, absolutio eius fides facta est. et ideo tamquam soluto sacco, hoc est deposito legis uelamine, quod supra cor est positum ludaeorum, conuersus ad dominum, liber a nexu adeptus [*]( D ) [*](1 Gen. 44, 11 sq. 5 Gen. 43, 33 15 Psalm. CXV 4 (13) 20 Matth. 5, 15 Act. 9, 12 et 17 22 Act. 9, 18 25 II Cor. 3, 13 sqq. ) [*]( 1 differendus II 2 Paulum om. UxE 3 scyfus W\' scypus V 4 argenteus inuentus est N 5 sacculus IID scyfum BU\'V 8 do- nauerat N 14 scyfus JB2I\' V prophetico B (e vi3 ex y) 15 omnes PNVD salotaris B (v a. 0 m2) 16 inuocabo B (b ex u m2) 19 scyfus BWV syphuB P 20 tamen est T autem est PD 22 relusit P (x s. e) 24 fides B (e ex i m3) soluto NVPO aolutus cet. 25 quod (d s. u.) Bml Pm2 positum est supra cor WE )

113
gratiam libertatis ait: nos itaque omnes reuelata facie gloriam dei speculantes ad eandem imaginem reformamur. soluto enim calciamento legis nudo uestigio liberi sermonis euangelium praedicabat. tenebant eum Iudaei et inpedire cupiebant, sed ubi in eius sacco argentum resplenduit, sciderunt uestimenta sua et reuersi sunt retro. libera enim pro Christo Pauli praedicatio nudauit populum Iudaeorum et omnem eorum rescidit gratiam,

ideoque retro regressi [*]( E ) sunt, qui ante se uidere non poterant. retro redeunt qui Christum amittunt. denique et in euangelio, cum corriperent ad mortem dominum Iesum, redeuntes retro ceciderunt in terram. merito retro reuertebantur, qui in terrenam labem ab illa caelesti gratia recidebant. nolebant igitur moraliter redire sine fratre, mystice sine Paulo reuerti, quo amisso adserebant in maerorem deducendam parentis populi senectutem.

et ideo [*]( F ) ludas apud Ioseph remanere cupiebat, ne uideret mala, quae inuenerunt patrem suum, hoc est iam praeuidebat et cauere cupiebat mala, quae uentura erant populo Iudaeorum. sed cum adhuc haec ipsa non esset in typo illo principum populi Iudaeorum libera praedicatio, fleuit loseph, hoc est in illo plorauit Iesus.

Et iussit omnes recedere, ut cognosceretur a fratribus; non506 [*]( AB ) uenerat enim, sicut ipse ait, nisi ad oues, quae perierunt [*]( 1 II Cor. 3, 18 5 Gen. 44, 12 sq. 8 Gen. 44, 13 10 Ioh. 18, 6 16 Gen. 44, 32 sq. 20 Gen. 45, 2 23 Matth. 15. 24 ) [*]( 1 libertatis P (t pr. in ras.) omnes om. N reuelata P (ta ex T ta) 3 nodo BP 4 eum P\'D enim eum N tamen eum V enim cet. 5 eius B (i s. u.) argent∗um B (e eras.) 7 enim nDO ergo jVF 9 quia Uindobonensis 1067 iam uidere V 10 et om. Px 12 terra PD terrenam P (e alt. s. U. m2, n in ras.) 13 recedebant B (e alt. ex i m2) PPxD decidebant cet. 14 sine (s. u.) suo fratre P reuerti om. E 16 cupiebapt P 17 inuenirent P\'Px0 imminerent T iam in ras. P 19 non esset om. N\'. non esset in s. u. T principium BV et (i tert. exp.) PD 23 uenerat P (ne s. u. m2) ipuenerat B ) [*]( XXXII. Ambr. para 2. ) [*]( 8 )

114
domus Istrahel. et emittens uocem cum fletu ego sum inquit Ioseph; adhuc pater meus uiuit? hoc est: expandit manus suas ad populum non credentem et contradicentem, non legatum neque nuntium quaerens, sed ipse dominus saluum facere uolens populum suum. ipse qui loquebar adsum inquit et palam factus non quaerentibus me adpareo his qui me non interrogabant. quid igitur aliud [*]( C ) tunc clamauit nisi: ego sum Iesus, cum a principibus Iudaeorum < temptatus > interrogantibus: tu es filius dei? responderet: uos dicitis quod ego sum, cum Pilato diceret: tu dicis quia rex sum; ego in hoc natus sum, cum principi sacerdotum dicenti: adiuro te per deum uiuum, ut dicas nobis si tu es Christus filius dei, referret: tu dixisti. amen dico uobis, amodo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis et uenientem cum nubibus [*]( D ) caeli. hoc est ergo quod ait: ego sum Ioseph, ego sum diuinae potentiae. adhuc pater meus uiuit? hoc est: ego patrem non nego, ego fratres agnosco, si aut uos fratrem aut pater filium recognoscat. adhuc ergo populus meus uiuit, de cuius populi familia fratrem mihi elegi ?

accedite ad me, quia ego ad uos adpropinquaui et eo usque, ut per carnis susceptionem facerem me uestrae consortem naturae. nolite uel participem fugere uestrae societatis, [*]( E ) si non agnoscitis auctorem salutis.

et accesserunt inquit ad illum, et dixit: ego sum Ioseph frater uester, quem uos tradidistis in Aegyptum. nunc ergo [*]( 1 Gen. 45, 3 4 Psalm. XXVII 9 5 Esai. 52, 6 6 Esai. 65, 1 8 lob. 18, 5 et 8 10 Ioh. 18, 37 12 Matth. 26, 63 sq. 22 Gen. 45, 4 25 Gen. 45, 4 sq. ) [*]( 1 istrahel B isri cet. 5 ipse IIVDO ego N loquor V adsum UVDOT ecce adsum N\' 6 apparui P 8 a om. T temptatus» addidi interrogatus P\' 10 quod] quia T 11 post sum add. ut testimonium perhibeam ueritati P (s. 14.) D 14 tu dicis V 20 pater cx patrem P 23 post neque repetunt adpropinquaui (appr. UxE )NV 24 participem P (ci ex ce m2) )

115
nolite maesti esse neque uobis durum uideatur, quoniam hic me uendidistis; ad uitam enim misit me deus ante uos. quam fraterna pietas, quam dulcis germanitas, ut etiam parricidale excusaret admissum dicens diuinae illud prouidentiae fuisse, non inpietatis humanae, [*]( F ) quandoquidem non ab hominibus oblatus ad mortem, sed a domino missus ad uitam sit. quid aliud habet illa domini nostri Iesu Christi, qui fratres omnes pietate superauit, in cruce positi intercessio pro plebe dicentis: pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt? quid aliud illa appellatio sanctitatis in medio discipulorum dicentis: pax uobis: ego sum, nolite timere? et cum conturbati et conterriti existimarent spiritum uidere, iterum dixit ad illos: quid turbati estis et quare cogitationes ascendunt in corde uestro? uidete ecce manus meas et pedes meos, quia ego sum ipse. palpate et uidete quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. haec ergo iam tunc futura posterioribus temporibus mysteria reuelata sunt.

Denique ipsis exprimuntur sermonibus, ut ipsum esse [*]( 507 A ) intellegamus et qui ante in Ioseph et postea in suo locutus est corpore, quandoquidem nec uerba mutauit. ait enim tunc: nolite maesti esse et infra: ascendite ad patrem meum et dicite illi: haec dicit filius tuus Ioseph: fecit me deus dominum totius terrae Aegypti. et [*]( 9 Luc. 23, 34 11 loh. 20, 19 Luc. 24, 36 13 Luc. 24, 38 sq. 23 Gen. 45, 5 et 9 ) [*]( 2 huc WoxE enim uestram misit NPx 3 dns pOD 4 dicens P (it a. dicit D 5 illut B 7 sit ad uitam 91 xE aliut B illa exp. m2 P, om. D 8 omnes P (s s. u. m2) 9 intercessio P\'PxT intercessio illa cet. ignosce .NI 10 faciant B (ant in ras. ex unt, ut uidetur) aliut B 12 turbati VP\' 13 se spiritum NVP\'D et (se a. u. m2) 0 14 cogitationes P (es ex is m3) corde uestro B V corda ueatra P (ex corde uestro) cet. 18 mysteria B (e ex i m3) misteria 91\' 20 ex ipsis 91x 21 in pr. om. BPx, s. u. P 23 et s. u. BP ) [*]( 8* )

116
in euangelio ait: nolite timere. ite nuntiate fratribus [*]( B ) meis, ut eant in Galilaeam, et ibi me uidebunt. et infra ait: data est mihi omnis potestas in caelis et in terra, hoc est dicere: diuinae hoc fuit dispositionis, ut acciperem potestatem, non acerbitatis humanae. non obicit scelus qui enumerat praemium.

quod autem habet in Genesi: ad uitam enim misit me deus ante uos reddit in euangelio dicens: docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine patris et fili et spiritus sancti; haec [*](u) enim est merces et uita sanctorum, quod etiam alios redemerunt.

illud quoque aduerte non otiose scriptum in Genesi: et eris prope me, tu et fili tui et filii filiorum tuorum; hoc est enim quod dixit in euangelio: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

quam euidens quoque illud mysterium, quod ueluti conpleto omni mandato fratrem suum Beniamin amplectitur Ioseph et cecidit super collum eius, sicut conpleto [*]( D ) euangelio Paulum Christus amplectitur quibusdam misericordiae suae bracchiis, ut interna opinione curuatum uelut a collo in caelum erigat. unde et ille erectus a Christo ait: nostra autem conuersatio in caelis est.

Et gauisus est Pharao, quod Ioseph agnouisset fratres suos. unde et uulgata est uox in domo Pharao et hortatus est [*]( 1 Matth. 28, 10 3 Matth. 28, 18 7 Gen. 45, 5 8 Matth. 28, 19 12 Gen. 45, 10 13 Matth. 28, 20 16 Gen. 45, 14 17 Act. 20, 37 20 Philipp. 3, 20 22 Gen. 45, 16 aqq. ) [*]( 1 euuangelio P 2 et expo m2 P, om. DO 3 omnis B (i ex e) caelis BPx caelo cet. 5 acerbitatis ex aceruitates P 6 habetur 91\' (ur s. u. m2) WE 7 enim uestram misit UxE redit N\' 9 eos NVP1 filii B (i fert.. s. u.) cet. 10 est 8. u. 0, om. N rediv ta merunt Px et (corr. m2) n\'o redinierent V 11 illut B 12 me«* P (e et tu m2) fili B filii cet. filii 8. u. P 14 sum s. u. m2 P consumationem P 15 illut B 16 coplectitur ioseph (ioseph om. E) beniamin WE 18 xps paulum N\' misericordiae B (i pr. ex e) 19 bracchiis B brachiis cet. ut P\' m2 et P\' ml cet. opione B 20 erigit 91 xED et (it ex at) PU\' 22 farao m(1 23 diuulgata NV farao B pharaonis NPx )

117
sanctum Ioseph, ut fratres suos inuitet. ut ueniant cum patre, et mandat inpleri eorum sarcinas tritico et in uehicula dari. [*]( E ) unde haec humanitas barbaro, nisi illud ostenderetur magnum mysterium, quod iam non inuidet ecclesia, cum redimuntur Iudaei, et populus Christianus hac adiunctione . laetatur et quibus potest subsidiis iuuat et mittit euangelizantes regnum dei, quo maturius euocentur? quibus dantur binae stolae.

et allegat Paulum, cum eius dicta depromit, cui trecenti aurei et quinque stolae diuersi coloris conferuntur a Christo. trecentos aureos habet qui crucem praedicat Christi, ideoque ait: neque enim iudicaui scire me aliquid inter [*]( 508 A ) uos nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. et bene aureos accipit. quia non in suasoriis sapientiae uerbis, sed in ostensione spiritus praedicabat. quinque autem stolas accipit uel sapientiae multiplicis disciplinas uel quod nullis sensuum corporalium captus inlecebris ubi aliis periculum illic teneret uictoriam, qui omnes uoluptates carnis singulari continentia et uirtute superaret, cuius ingenium studiumque nulla corporis hebetaret infirmitas, qui, cum esset in corpore, corpus se [*]( B ) habere nesciret. denique raptus in paradisum siue in corpore siue extra corpus nesciens audiuit uerba ineffabilia, quae loqui homini non liceret, qui postremo terrenum nihil oleret in terris, sicut ipse docet dicens: quia Christi bonus odor [*]( 6 Luc. 8, 1 7 Gen. 45, 22 9 Gen. 45, 22 11 I Cor. 2, 2 13 I Cor. 2, 4 20 II Cor. 12, 2 sqq. 23 II Cor. 2, 15 ) [*]( 2 in BT, del. P\' m2, eras. P, om. eet. 4 mysterifl P (in in ras.) quod iam IIDO quoniam NV 5 cristianus BP 8 allegat 0 aligat B alligat cet. 11 ideoque P (que 8. u. m2) scire me IIDO me scire U\' (me 8. u, m. ant.) \'IxET scire V 13 accepit Px (e ex i) 0 (corr. accipit) AT humanae sapientiae WET 15 multiplicis PD et ml BPx multiplices B m3 P.1 corr. cet. 16 aliis P alius D alii VP\'UxE 17 quia BP\'Px0 et (a eras.) P uoluptates B (es ex is) 19 hebetaret P (e alt. m2 ex i) habitaret 31\' (corr. m2) V corpusque P (que 8. u. m2) D et corpus P\' 20 denique ... nesciens om. PD 21 corpore nesciens (i s. u.) B 22 nihil terrenum UxE, terrenum om. Px )

118
sumus deo in his qui salui fiunt.

praecellit igitur Paulus et eius exuberat portio, sed tamen habent et alii praedicatores gratiam suam. binas stolas accipiunt. quas? illas utique, de [*]( C ) quibus dubitare non debes, quia legisti de Sapientia dictum: binas uestis fecit uiro suo. una est mystica, moralis altera. sed non omnes apostoli, non omnes prophetae. non omnes pastores, non omnes uirtutes, non omnes habent gratiam curationum, non omnes linguis loquuntur. ubi diuersa praemia, merita diuersa.

et praemittuntur et patri munera. filius honorat patrem, Christus populum suum inuitat promissis, inuitat[*]( D ) muneribus. portant haec munera illi asini inutiles et laboriosi ante, nunc utiles, portant in typo Christi munera portaturi in euangelio munerum largitorem.

Dimisit autem fratres suos et abierunt. et dixit illis Ioseph: nolite irasci in uia. quam bene docet ab iracundia praecauendum, quod ea possit etiam amantes sui separare germanos, et maxime in uia fugiendam esse discordiam, ubi ipse uiandi comitatus debet inuiolabilis gratiae habere consortium. quid aliud autem ait dominus noster Iesus [*]( E ) ex hoc corpore recessurus, cum discipulos dimitteret suos, nisi ne irascerentur in uia, dicens: pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis? ubi enim pax est, iracundia locum [*]( 5 Prouerb. 29, 40 (31, 22) 9 Gen. 45, 23 11 Gen. 45, 23 Matth. 21, 7 14 Gen. 45, 24 21 Ioh. 14, 27 ) [*]( 1 deo in omni loco in his qui pereant et in his qui salui fiunt P1 S quas N\'YD, om. T, quasi P (i postea add.) cet. utique illas :N\' de quibus om. NIVP\' 4 debes B (es ex is) 5 uestea B (es ex is) cet. 7 habent B (t 8. u.) 8 loquntur B loqOtur Px locuntur NP\' diuersa merita diuersa et praemia NV 9 et praemittuntur et B et (et alt. era.a.) P et praemittuntur PI/DO praemittuntur et 2* mittuntur et NV 11 asini illi NY 12 portaturi BNVP\'O portatur PPxD 13 largitor PxD 15 in uia irasci V 19 aliut B autem aliud N\' aliud autem D, aliud om. P\' noster om. NV 21 nisi NY om. UDO ne om. V pacem meam do uobis, pacem meam relinquo nobis Y )

119
non habet, ablegatur discordia, fugatur dissensio. hoc est ergo quod ait: pacem meam do uobis, id est nolite irasci in uia. et uide ne in hac uia dicat, hoc est in hoc cursu totius uitae indignationem cauendam, quod ira saepe etiam innocentes in crimen adducat, quia, dum iusto amplius irascimur et [*]( F ) uolumus alienum coercere peccatum, grauiora peccata conmittimus. ideo apostolus non uos ipsos inquit uindicantes, carissimi, sed date locum irae, hoc est declinemus eam, ne nos illa corripiat. unde et dominus Iesus dimittens ad euangelizandum discipulos misit eos sine auro, sine argento, sine pecunia, sine uirga, id est ut et incentiua litis et instrumenta eriperet ultionis.

Et ascenderunt inquit de Aegypto et uenerunt in [*]( 509 A ) terram Chanaan ad Iacob patrem suum et nuntiauerunt illi dicentes quia Ioseph filius tuus uiuit et ipse est princeps totius terrae Aegypti. quae est terra Chanaan? quae nutabat. quid igitur tam euidens quam apostolorum tempora designari, quibus ingressi Iudaeorum synagogas nutantes Iesu domini potentiam praedicabant, sicut habemus in Actibus apostolorum dicente Petro: hunc ergo legum resuscitauit deus, cuius nos testes sumus. dextera igitur dei exaltatus repromissione spiritus [*]( B ) sancti accepta a patre effudit hoc donum, quod uos [*]( 7 Rom. 12, 19 9 Luc. 22, 35; 9, 3 Matth. 10, 9 sq. Marc. 6, 8 13 Gen. 45, 25 aq. 17 Philo de aacr. Abel et Cain 27 (I 181, 11) 20 Act. 2, 32 sq. ) [*]( 1 ablegatur 81\' m2 abjigatur B a eras.) abligatur .1 ml T abnegatur V allegatur P1 alligatur cet. discordia (con 8. dis m2) P 3 in pr. om. BP\', s. u. P hoccureu P (h a. u. mZ) occarsu VP T 9 unde et IIDOT et unde 2(\' (et eraa.) unde VWE 11 sine pera post pecunia add. tacite MalCrini, ac sane facile haec excidere potummt etrumenta BPV 12 ultionis P (is ex ea m2) 14 chanaam BVPx et (corr. ml) P 15 illis P (s eras.) tuus om. B 16 aegipti P qui B quid NV 17 chanaam BPV 18 designari P (ri ex re) quiw (bus eras.) PP\' qui VPxDO ingressis BK 19 dni ihu N potentia B praedicabat B et (corr. ml) P 23 uos om. Px )

120
uidetis? aduertimus certe quomodo et uiuere eum et terrae totius principem dicat, qui aperiens horrea sua spiritalis gratiae donet omnibus ubertatem. haec dicebant apostoli, sed Iudaei non credebant, sed iniciebant manus in eos et trudebant in custodiam praedicatores salutis.

unde et de Iacob scriptum est: expauit mente; non enim credebat eis. expauit adfectu plebis incredulae, sed posteaquam Christi gesta cognouit, [*]( C ) tantis beneficiis et operibus delinitus resumpsit spiritum dicens: magnum mihi est, si adhuc filius meus Ioseph uiuit. ibo et uidebo illum, priusquam moriar. primum et maximum fidei fundamentum in resurrectionem Christi credere. quicumque enim crediderit resuscitatum festinus requirit, deuotus accedit et intima deum mente ueneratur; credit enim quod ipse non moriatur, si credat in resurrectionis auctorem.

Et eleuans se Istrahel uenit ad puteum iuramenti[*]( D ) et immolauit hostiam deo patris sui Isaac.