De Joseph
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
quid ergo ? reprehendendus Iacob, quia praeferebat unum ceteris ? sed nec libertatem possumus auferre parentibus, ne eos plus diligant quos plus credant mereri. [*]( B ) nec filiis resecare debemus studium plus placendi. denique et Iacob illum plus amabat, in quo maiora uirtutum insignia praeuidebat, ut non tam filium pater praetulisse uideatur quam propheta mysterium, meritoque uariam tunicam fecit ei, quo significaret eum diuersarum uirtutum amictu fratribus praeferendum.
Denique in puero adhuc refulsit diuina gratia, siquidem somniauit quod, cum alligasset, ut sibi uidebatur per uisum, [*]( C ) manipulos cum fratribus suis, surrexerit manipulus eius et steterit erectus, conuersi autem fratrum manipuli adorauerint manipulum suum. in quo utique futura domini Iesu resurrectio reuelata est. quem et Hierosolymis cum uidissent, undecim adorauere discipuli et omnes sancti, cum resurrexerint, adorabunt fructus honorum operum praeferentes, sicut scriptum est: uenientes autem ueni ent cum exultatione tollentes manipulos suos. unde fratres, licet somnii fidem per inui- [*](D ) diam derogarent, interpretationem tamen eius propriis [*]( 17 Gen. 87, 6 sqq. 22 Matth. 28, 16 sq. 25 Psalm. CXXV 6 ) [*]( 1 aduertat P (d eras.) 2 amor acquiritur WE 3 hereditaa B (re 8. u. m2) 4 iuncxit B iunxit cet. 6 auriuntur B (corr. m2) hauriuntur P (corr. m2) 10 credunt ST (u m2 ex a) WE 14 profaeta B 16 praeferendum ... gratia in mg. inf. P 18 alligasset B (i ex e m3) 19 surrexit et 20 stetit PV 20 adorauerint N\' adorauerunt cet. 21 dni ihu futura resurrectio N 22 hierosolymis V hierusolimis B hierosolimis P (v 8. o pr. m2) cet. uidissent B (n 8. u) 24 fructum (om. operum) Px proferentes 9T (ro m2 in ras.) %xE 25 portantes NO )
uidit autem aliud somnium et narrauit illud patri suo et fratribus, eo quod sol et luna et undecim stellae adorarent eum. unde obiurgauit illum pater eius dicens: quid ergo erit [*]( EI ) hoc uisum, quod somniasti? numquid uenientes ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram? quis est ille quem parentes et fratres adorauerunt super terram nisi Christus Iesus, quando eum Ioseph et mater. cum discipulis adorabant, deum uerum in illo corpore confitentes, de quo solo dictum est: laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen? obiurgatio autem patris quid significat nisi duritiam populi Istrahel, ex[*]( F ) quibus Christus secundum carnem, quem hodieque deum esse non credunt nec uolunt adorare quasi dominum, quia ex se, natum esse cognoscunt? audiunt itaque responsa eius, et non intellegunt: legunt ipsi quod eum sol et luna laudant, sed nolunt credere dictum esse de Christo. itaque Iacob typo fallitur alieno, sed suo amore non fallitur. pietas in eo paterna non deerrat, sed erraturae plebis adfectus exprimitur.
Non ergo tanto somnio patriarcha non credidit, qui utrumque [*]( 4n3 AB ) pariter gemino prophetabat oraculo, ut et personam iusti repraesentaret et populi, quod dei filius uenturus esset in [*]( 1 Gen. 37. 8 4 Philipp. 2. 10 5 Gen. 37, 9 7 Gen. 37, 10 11 Matth. 14, 33 13 Psalm. CXXXXVIII 3 ) [*]( 3 signabat N\'V 4 omnis B (i ex e) infleio P (0 ex u) 5 alium B aliut P (aliud corr. ml) fratribus suis NVD 10 quis ex quid P adorauerint Bux et ml 91\' (adorauerunt m2) 11 xpm ihm B xps et (et eras.) ihsaihs xps 0 ioseph et maria U\'TV maria et ioseph WilE 12 adorauerant N\' uerum esse 91\' (csse s. u. m2) WE confidentes 91\' (corr. m2) UxE 14 stellae B (o pr. ex i) 15 israhel BPx isrt cet. 17 dffi P 18 et IIDO sed NV 19 laudent NV 21 amare B (cotT. m3) 22 deerrat scripsi deerat IIO errat NVD 24 profetabat B )
Et errabat, inquit, Joseph, quia fratres suos inuenire non poterat. non inmerito errabat, qui quaerebat errantes; eos enim agnoscit dominus qui sunt ipsius. denique et Iesus fatigatus ex itenere sedebat super puteum. fatigabatur, qui non inueniebat dei populum, quem quaerebat; exierat [*]( F ) enim a facie domini. qui enim culpam sequitur exit a Christo. peccator exit. iustus intrat. denique Adam se peccator abscondit, iustus autem dicit: intret ratio mea in conspectu tuo.