De Joseph
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Sanctorum uita ceteris norma uiuendi est, ideoque digestam [*]( 483 AB ) plenius accipimus seriem scripturarum, ut dum Abraham, Isaac et Iacob ceterosque iustos legendo cognoscimus, uelut quendam nobis innocentiae tramitem eorum uirtute reseratum enitentibus uestigiis persequamur. de quibus mihi cum frequens tractatus fuerit, hodie sancti Ioseph historia occurrit. in quo cum plurima fuerint genera uirtutum, tum praecipue insigne effulsit castimoniae. iustum est igitur ut, cum in Abraham [*]( C ) didiceritis inpigram fidei deuotionem, in Isaac sincerae mentis puritatem, in Iacob singularem animi laborumque patientiam, ex illa generalitate uirtutum in ipsas species disciplinarum intendatis animum. nam licet illa diffusiora, tamen ista expressiora sunt eoque facilius mentem penetrant quo magis circumscripta ac determinata sunt. [*]( INC. DE IOSEPH LIBER •I• LEGE FILIX IN XPO IHU Mo NOSTRO B INCIPIT LIBER PRIMUS BEATI AMB DE IOSEPH P INCIPIT EIUSDE LIIi PRIM\' DE IOSEPH F INCIPIT LIB PRIMUS SCI AMBROSII DE PATRIARCHIS Px INCIPIT LIBER PRIMUS DE IOSEPH 0 INCIPIT (h. VII add. u\', TRACTATUS SCI AMBROSII EPISCOPI D, LIBER EIUSDEM T, LIBER E) DE SCt) IOSEPH PATRIARCHA (PATRIARCHA om. D)ND INCIPT BEATI AMBROSII EPI MEDIOLANENSIS DE IOSEPH V 2 accepimus N (accepimus u\') V series 21\' (s alt. eras) serie uxE 2 et 9 isac B 4 uirtute eorum N reseratum P (re s. u. m2) 5 imitantibus NV proy sequamur WilE com P 6 ioseph mihi T historia P (h postea add.) 7 fuerint B (n «. u.) tum om. N 8 iustum estum ęşţ B 9 didiceritis B (di pr. ex de) P (di pr. ex du) fidei om. P ml (in mg. add. m2) 12 illa sint W (sint s. u. m. ant.) 91xE in (eras.) ista P 13 eoque NV et quae BP\'0 et quae eo P (eo s. ft. m2) D et Fx penetrent P (ent ex ant m2) P\'D 14 sint BPx0 )
Sit igitur nobis propositus sanctus Ioseph tamquam speculum [*]( D ) castitatis. in eius enim moribus, in eius actibus lucet pudicitia et quidam splendet castimoniae comes nitor gratiae. unde etiam a parentibus plus quam ceteri filii diligebatur. sed ea res inuidiae fuit, quod silentio praetereundum non fuit.
hinc ergo argumentum totius historiae processit, simul [*]( 484 A ) ut cognoscamus perfectum uirum non moueri ulciscendi doloris iniuria nec malorum rependere uicem. unde et Dauid ait: si reddidi retribuentibus mihi mala. quid autem esset quo praeferri Ioseph mereretur ceteris, si aut laedentes laesisset aut diligentes dilexisset? hoc enim plerique faciunt. sed illud mirabile, si diligas inimicum tuum, quod saluator docet. iure ergo mirandus qui hoc fecit ante euangelium, ut laesus parceret, adpetitus ignosceret, uenditus non referret [*]( B ) iniuriam, sed gratiam pro contumelia solueret, quod post euangelium omnes didicimus et seruare non possumus.
discamus ergo et sanctorum inuidiam, ut imitemur patientiam, et cognoscamus illos non naturae praestantioris fuisse, sed obseruationis nec uitia nescisse, sed emendasse. quodsi inuidia etiam sanctos adussit, quanto magis cauendum est ne inflammet peccatores?
Instruimur igitur qualis esse debeat affectus parentum [*]( C ) filiorumque gratia. amare liberos dulce et inpensius amare [*]( D ) praedulce, sed frequenter amor ipse patrius, nisi moderationem teneat, nocet liberis, si aut nimia indulgentia dilectum resoluat [*]( 9 Psalm. VII 5 12 Matth. 5, 44 ) [*]( 1 iosep B (saepe) 2 pudicitiae PD 4 filii P (i tert. 8. u.) 5 set P y (m2 sed) praetereundem P 6 ergo in ras. P enim NV praecessit IIO 7 ulciscendae dolore inuidiae N ulciscendi dolore iniuriae V, fort. ulciscendae dolore iniuriae 9 dicit T reddiderim V 11 dilixisset B 13 ergj om. P\' facit BP fecit 0 (e m2 ex a) 15 contumilia B (corr. ml) 16 sed seruare V discamus P (s pr. 8. u.) 17 imitemur B (ur 8. u. m2) 18 praestantiores B (corr. m3) P (corr. ml) set P (sed m2) 19 scisse BPPxD nescisse 0 (ne m2 8. tt.) 22 instruimur P (instru ex initu) 25 autem P (em eras.) dilectum VP\'\'U\'\'O delictum cet. )