De Joseph

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

ecce ego mitto uos sicut agnos inter 5 lupos. quod autem lacus siccus erat, quid mirum si Iudaeorum lacus aquam non habet, qui dereliquerunt fontem aquae [*]( 489 A ) uiuae et fecerunt sibi contritos lacus ? et ut scias uerum hoc esse mysterium, ipse de se dominus ait: posuerunt me in lacu inferiori, in tenebris et in umbra mortis.

Illi igitur emunt Christum, qui bonos odores deferunt, thymiama, quo adolent altaria piae mentis, unde et Dauid graece ait: ϰαευϑυνϑήω tj προσευχή μου ὡς OO(itajia evcoitt<Sv 500, resinam quoque, qua marmora confracta sociantur. est resina spiritalis, quae fracturam animae tuae solidet et diuulsa [*]( B ) conectat, resoluta constringat. haec enim spiritalis resina conroborat et quaedam conminuta animae membra conponit, ut sine offensione socientur. denique Hieremias hanc quaerit, ut Babyloniam curet sanare, si possit, dicens: accipite resinam conruptioni eius, si quo modo sanabitur. curauimus Babyloniam, nec sanata est. non est sanata synagoga, quia resina ista migrauit ad ecclesiam. ideo ex Galaad ueniebant negotiatores, hoc est de possessione uel [*]( c ) [*]( 1 Luc. 10, 3 2 Gen. 37, 24 3 Hier. 2. 13 5 Pealm. LXXXVII 7 7 II Cor. 2, 15 8 Gen. 37, 25 9 Psalm. CXXXX 2 10 Gen. 37, 25 15 Hier. 28 (51), 8 sq. 19 Gen. 37, 25 Philo Legg. alleg. III 6 (I 91, 13) ) [*]( 3 quo (m2 ex qui) P 4 lacus contritos NVD 6 tenebrosis VPxE 7 bonos odores P (8. ras.) boni odoris Wm2 WET 8 tymiama lJPPxOT et ml P tymiamatis Pm2 D timiama it\' thimiama %x quo (m2 ex quod) P quod P\' piae B (a s. u.) dauit B dauit ex diuuid m2 in spatio uacuo P 9 KATGyEyN BPx et ml P catei. ein P in mg. m2 D kaτΕyΝ P\' KaΘeΝωΝΗ⌠aΝΠΡωCeΥΧΗΜωΥωΥCTHMIA- MANeNaΠΗΟCωΥU\' et (in quibus — eNANHOCooy) W\'E KeENONH- ΤΑΠΠΡΟCeyXHMOyOCΤΗΜΙΑΝΕΝΑΠΝΗCOY T KaTeyOTNBh- ΤωΗΠpOCeΥ̇ΧΗΜΟΥ̇ωΕΘΥ̇uauaΕΝωΙΙΙΟΗCΟΥ̇.1 quod latin diciturdirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo V 11 sqq. risina B (corr. m3) fracturam BPPx0 fracturas D (as ex am) NVP\' deunlsa BPx et (di ex de) P 12 et soluta N\'D 14 quaerit resinam yYD 15 babilloniam BP/O et sanare P (s. sanare ras.) D 17 babyUoniam B et (1 pr. exp.) P et sanata est N\' et sanata non est T ) [*]( 6* )

84
incolatu testimonii merces suas ad ecclesiam transferentes, ut gentium peccata resina ista curaret. de quibus dicitur: conualescite, manus dimissae et genua dissoluta. fides sincera resina est. hanc adhibebat Petrus, cum diceret clodo: in nomine Iesu Christi Nazaraei surge et ambula. meritoque surrexit et ambulauit. hanc habebat, cum diceret paralytico: Aeneas, sanat te dominus lesus: surge et sterne tibi. et surrexit et strauit sibi. hanc habebat, cum diceret mortuae: surge in nomine [*]( D ) domini nostri Iesu Christi. et defuncta surrexit. huius resinae temperamento lapides illi, de quibus potens est deus resuscitare filios Abrahae, conpaginantur. huius resinae medi camento claudus erigitur, paralyticus reformatur, mortua resuscitatur.

illud quoque quod haedi sanguine respersernnt tunicam eius uidetur significare, quoniam falsis testimoniis adpetentes in inuidiam deduxere peccati omnium peccata donantem. nobis agnus est, illis haedus. nobis agnus dei [*]( E ) occisus est, quibus abstulit peccata mundi: illis haedus, quorum aceruauit errores, delicta cumulauit. ideoque ait: inplete mensuram patruum uestrorum.meritoquelaeob posteritatis suae deplorans dispendia quasi pater filium flebat [*]( 3 Esai. 35, 3 5 Act. 3, 6 sq. 7 Act. 9, 34 9 Act. 9. 40 11 Matth. 3, 9 14 Gen. 37, 31 15 Matth. 26, 60 sq. 17 Ioh. 1, 29 Exod. 12, 4 sq. 20 Matth. 23, 32 21 Gen. 37, 34 ) [*]( 3 demissae PxDO discussae N resolutae V 5 clodo BO claudo cet. ihu m2 ex ihm B Christi om. NV nazarei B et ml P nazorei V nazareni P m2 cet. 7 paralytico BVEO paralitico eet. aeneas BV et ml P aenea P m2 cet. sanat BPVPx sanet U\' (e ex a m2) cet. 8 ihs ips P\'DT 9 mortuae thabitha V 10 nostri om. N\'DO Christi om. ND 11 dns N\'O 12 abraae B medicamento B (i ex e) 13 paralyticus BVJEO paraliticus cet. 14 aedi BP\'Ux 16 in 8. u. m2 P ml T, eras. 2T, om. VUxE 17 aedus BP\' edus PxUx nobis ... edus infra in mg. m2 P agnus B (n 8. u.) 18 peccatum T aedus P\' edus PUx 19 acerbauit B (corr. ml) %\' (corr. m2) %xE aceruabit P (corr. m2) 20 patruum B patrum cet. 21 suae om. UxE dispendia (di ex de) P )amissum, quasi propheta lugebat interitum Iudaeorum. denique scidit etiam uestimentum suum, quod in passione domini Iesu factum legimus a principe sacerdotum, in quo esset non priuata persona, sed publici munus officii. et uelum templi scissum est, ut profanata mysteria, nudatum populum salutaribus indumentis, diuisum regnum talibus manifestaretur insignibus destruendum, quia omne regnum diuisum facile destruetur. et uere diuisum, quando id quod erat Christi coepit esse iam diaboli. neque enim poterant indiuisi manere qui a patre filium separabant.

Uenditus est ergo Ioseph, ductus in Aegyptum, emptus a [*]( 490 A ) praeposito coquorum. non otiosa persona, quae cruda ciborum [*]( B ) coqueret, ut epularentur animi fidei suauitate; nullus enim cibus scientia et doctrina dulcior. erat ante in Aegypto cruda perfidia, quam nullus diuinae cognitionis ardor et uerae scientiae cupiditas nulla molliuerat, non eloquia domini ignita decocserant. uenditus est autem Ioseph in Aegypto, quia Christus uenturus erat ad eos quibus dictum est: peccatis uestris uenditi estis et ideo suo sanguine redemit quos propria peccata uendiderant. sed uenditus Christus condicionis [*]( c ) susceptione, non culpae peccati pretio non tenetur, quia peccatum ipse non fecit. pretio igitur nostrum debitum, non sua aera contraxit, chirographum sustulit, faeneratorem remouit, [*]( 2 Gen. 37, 34 Matth. 26, 65 4 Matth. 27, 51 7 Matth. 12, 25 11 Gen. 37, 36; 39, 1 16 Psalm. XVII 31 CXVIJI 140 18 Esai. 50. 1 22 II Cor. 5, 21 23 Colosa. 2. 14 ) [*]( 1 profeta B 3 Iesu om. N\'P \'0 o ut] et N\' mysteria ut esse W\' (ut esse extra u. add. m. ant.) WB 7 distruendum B et (corr. m2) P 8 distruetur B et (corr. m2) P id IIVDOT hoc N\' 9 iam IIVO etiam D (e. f iam) N 11 et ductus ND et (in quo om. est) V 12 cocorum PN\'VD quoquorum T 13 suanitate (u pr. s. u.) B 15 perfidia P (i alt. 8. u.) 16 nulla P (n postea add.) PxDO ulla cet., fort. nec...ulla 17 decocierant B (x ex s) decoxerant cet. 21 non alt. eras. U\', om. WoxE 22 debitum B (i ex e) 23 chirografum B cyrographum P cyrografum N\' feneratorem libri )

86
exuit debitorem: unus exoluit quod ab omnibus debebatur. non licebat nobis exire seruitio. suscepit hoc ille pro nobis, ut seruitutem mundi repelleret, libertatem paradisi restitueret, gratiam nouam consortii sui honore donaret. hoc de mysteiio. [*]( n )

ceterum quod ad moralem pertinet locum, quia omnes saluos uult fieri dominus deus noster, dedit etiam per Ioseph his qui sunt in seruitute solacium, adtribuit magisterium, ut discerent etiam in ultima condicione posse mores esse superiores nec ullum statum inmunem esse uirtutis, si animus se uniuscuiusque cognoscat, carnem seruituti subditam esse, non mentem multosque seruulos esse dominis liberiores, si in seruitute [*]( E ) positi a seruilibus putent operibus abstinendum. seruile est omne peccatum, libera est innocentia. unde et dominus ait: omnis qui facit peccatum seruus est peccati. quomodo enim non seruus auarus omnis, qui pro exiguo pecuniae lucello se ipsum auctionatur ? timet omnia ne congesta amittat qui non utenda congessit, maiore periculo seruaturus quo maiora quaesiuit. quomodo non mendicus cui sunt parua quae possidet? nam etsi mihi diues uideatur, sibi eget, nec [*]( F ) testimoniis sua uota solatur qui quod optat nescit credere. quomodo autem non et ille seruus qui subditus libidini est? primum suis ardet incendiis et pectoris sui facibus exuritur. quibus recte dicit propheta: ambulate in lumine ignis uestri et in flamma, quam accendistis. suscipit omnes [*]( 2 Uerg. Ecl. I 40 5 I Tim. 2, 4 13 Ioh. 8, 34 22 Esai. 50, 11 ) [*]( 1 et exuit P texuit P\' debitorem B (i ex e) munus BPP D unQ T exsoluit B (s s. u.) PF2T 4 hoc B (c s. u. m2) niystyrio B 5 uult saluos NFPPxD 6 per ioseph etiam N\'VD 7 solacium B (la s. u.) discederent P (de eras.) 10 non mentem ... seruitute infra in mg. m2 P 14 et 15 omnis B (i ex e) 15 omnis ., auarus WET 16 locello BP\'PxD et §1\' m2 lfjcello P autionatur BO et (corr. m2) P cautionatur Px omnia II VDOT enim N\' 18 quomodo enim non P\' pauca Px 19 aeget B et (a eras.) P 20 necscit P (c pro eras.) 21 est libidini %xE 22 pectoris P (s s. u. m2) 31\' (s. 0 ras.) peccati WE 23 profeta B 24 flamaiu B suscepit P (corr. m2) VP\' )

87
metus, insidiatur somno singulorum, ut unius cupiditate potiatur, fit seruus omnium. seruit igitur ac miseram quidem seruitutem qui ipse sibi dominos facit, ipse uult habere quos [*](491 A ) timeat; nihil enim tam speciale seruitutis est quam semper timere. ille uero in quauis condicione seruitii semper liber qui amore non capitur, auaritiae uinculis non tenetur, metu. criminis non alligatur, qui securus spectat praesentia, quem futura non terrent. nonne tibi uidetur iste in seruitute dominari, ille autem in libertate seruire ? seruiebat Ioseph, regnabat Pharao: beatior huius seruitus quam regnum illius. denique tota Aegyptus conlapsa esset fame, nisi regnum suum consilio [*]( B ) seruuli subdidisset.