De Iacob

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

INouissima mater oblata est neci. quis hanc beatam neget, quae quasi septem uallata moenibus <stetit> inter corpora filiorum nullum sentiens mortis incursum? quis inquam de eius dubitet beatitudine, quae septem turribus circumdata in paradisi sedem caput extulit, quae septem filiis cincta sacratissimum deo chorum non solis canorum uocibus, sed etiam passionibus ad concinendas domini laudes caelestibus [*]( c ) inuexit altaribus ? quam bonus fidei partus, quam tutus portus iste pietatis, quam splendida lucerna ecclesiae septeno fulgens lumine et octauo utero cunctis oleum luminibus subministrans! de quibus pulchre dicitur: date partem illis septem et illis quidem octo, eo quod in utroque numero consortium gratiae consequantur in lege nutriti, per gratiam coronati, septem tamquam in sabbato, octo tamquam in euangelio, pia matre supplemento passionis adiuncta, quae in talibus [*]( D ) filiis integram pietatis formam et parturiuit et peperit. [*]( 1 Gen. 2, 3 3 Macc. II 7, 30 4 Macc. II 7, 37 5 Macc. II 7, 34 sqq., 39 sq. 8 Macc. II 7, 41 9 de Macc. 405, 24 15 de Macc. 405, 25 16 Exod. 25, 37 18 Eccl. 11, 2 21 de Macc. 406, 33 22 de Macc. 407, 49 ) [*]( 2 a 8. u. m2 A, om. P operibus iam WE 4 possit AP 5 fagnera A urgeret APT et V ml urgueret Vm2 et (t s. u. add. m3) 91 argueret N\' (t add. 8. u. m. ant. 81\'; 6 conuitiis .APilx 8 quis AP qui cet. 9 moenibus scripsi (iittdnupYoa de Macc. 405, 24) muneribus 9( (funeribus m3) cet. stetit addidi 10 sentiens A ml P sentit A m2 T sensit cet. 11 dubitet de eius 91x 13 solis AP solum cet. 14 caelesti»»bus P (bus in ras.) 17 luminibus oleum 91x eumministrans P 19 numeri A (0 8. i m. ant.) 22 matre AP mater T (corr. matre) cet. )

67

Recurrunt in memoriam sermones sanctae feminae dicentis ad filios: \'ego uos genui, ego uobis sucum lactis infudi: nolite uestram nobilitatem perdere\'. sic aliae matres reuocare a [*]( E ) martyrio solent filios, non uocare. at ista in hoc maternum ponebat affectum, si filiis uitam magis perpetuam quam temporalem suaderet. spectabat itaque pia mater filiorum certamina et, quamuis maternorum uiscerum conpassione quateretur, pietatis studio premebat dolorem et offerente Antiocho, cum posset salutem eligere filiorum, malebat periculum conpressisque naturae gemitibus poenam filiis optabat augeri, ut mors citius adpropinquaret. uidemus conuersa [*](F ) nota matris in filios, ne quem superstitem derelinqueret, sed omnes piae coheredes mortis adquireret.

sed nec filii minores tali parente, qui se inuicem cohortabantur, qui dicebant uno studio et quadam animorum acie: \'mortis aduersae impetum proteramus. tunc enim uiuemus, cum fuerimus mortui. nemo pietatis ordinem derelinquat, nemo se subtrahat proelio triumphali. non homini, sed omnipotenti deo nostras animas deuouimus. non homini, sed auctori omnium militamus. talis haec pugna est, ut ille gloriosius uicerit, qui crudelius fuerit occisus\'. itaque nemo [*]( 479 A ) timuit, nemo trepidauit, nullus ex tot fratribus ad mortem pigrior fuit, sed omnes tamquam ad inmortalitatis uiam ita [*]( 2 Macc. II 7. 27, cf. de Macc. 406. 3 5 de Macc. 407, 17 7 de Macc. 408, 49 et 407, 15 14 de Mace. 405. 27 15 de Macc. 401. 33 16 de Macc. 405. 28 sqq. 18 de Macc. 405. 37 21 de Macc, 406, 25 ) [*]( 3 nobilitatem ucstram 91 xE 4 martyrio P (y ex i) martirio V filios snos V ad (corr. m2) A%\' maternum in hoc %xE 8 tamen pietatis 91\' (tamen extra u. m. ant.) \'}(IIR 9 anthioco A (-co.) Paet (h 8. u.) W 10 poenam P poenas A (s s. u. m2) V (as mN ex is) cet. 16 proteramua P et (r pr. s. u. m3) 91 proterimus V poteramus A ts. m2 ł portamus) petamus 91\' (m3 in ras.) T (s. proteramus) 91 xE 18 triumfali P omnipotenti om. VNT 21 uinceret A (n s. u. m2) P et (m3 ex uicerit) 91 uinrat D (in ras. m2) occisus fuerit 2(/lE 22 ad mortem ex tot fr. %xE ) [*]( 5* )

68
ad mortem per acerba supplicia cucurrerunt. et mater consona cernens filiorum agmina tamquam pia anima sui membra corporis in filiis offerebat et per artus proprios uidebatur sibi uotiua subire tormenta.

1Cadebant filii tormentis exulcerati, mortui super mortuos [*]( B ) aduoluebantur, corpora super corpora uolutabantur, capita super capita exsecabantur, refertus locus erat cadaueribus filiorum: non fleuit mater, non lamentata est, non oculos cuiusquam pressit aut ora morientis, non lauit uulnera sciens gloriosiores esse, si euiscerati et concreti pariter puluere et sanguine uiderentur, quales solent de bello redire uictores, quales solent tropaea ex hostibus reportare. non superiacienda uelamina, non prosequendas exsequias nisi suae quoque comitatu mortis arbitrata [*]( c ) est. quae cithara dulciores ederet cantus quam monentes filii in tam grauibus suppliciis ediderant ? erumpebat enim naturae gemitus* et inuitis. spectares per ordinem peremptorum cadauera sicut fila cordarum. audires eptachordum psalterium triumphalibus gemitibus resultare. non sic inlecebrosi illi, ut aiunt, cantus Sirenum traherent audientem; illi enim ad naufragium trahebant, isti ad sacrificii uictoriam. nec sic cycnea carmina aures animumque mulcerent; cycni enim [*]( 480 A ) [*]( 1 de Macc. 408, 9 5 de Macc. 408, 4 8 de Macc. 409, 4 Ue g. Aen. VIIII 487 17 de Macc. 406, 24 18 de Macc. 408, 6 21 de Macc. 408. 6 ) [*]( 1 ut T (et corr.) cet. 2 cernens A (s s. u.) 4 uotiua om. VX, 8. u. T 7 erat locus 91 xE 9 nmrientis clansit (clausit s. u.) T 11 uictores qualia VN et (tn quo qui alia) T tropea 91 trophea P (h exp.) cet. 12 superiacienda A (i alt. 8. u. m2) 14 cythara P citara $I ederet P lIJl in ras. 15 ediderunt V (unt ex ant m2) 16 inuitus Pmli $C m3 T (inuit\'..) 17 chordarum A (h s. u.) P9J audires (s s. u.) m2 AP m3 Jt eptachordum ViV\' septachordum AH septichordum P septicordum T (ex eptacordum) 18 triumfalibus P 19 eirenarum P et (ar s. u.) A m2 21 m3 attraherent 91 xE 21 cycnea A ml 9191\' cignea P cygnea A tu2 91\' m. ant.. cet. cycni Aml ła (c alt. in ras.) 91\' cigni P cygni A m2 91\' m. ant., cet. )

69
naturae sorte moriuntur, isti moriebantur amore pietatis. non sic rauca resonant secreto in nemore columbarum murmura, ut ultima uerba morientum cum summa suauitate resonabant. nec sic luna inter stellas refulget, ut inter filios mater et cum eos ad martyrium inluminatura deduceret refulgebat et cum amplexa uictores iaceret in medio filiorum.

0 uere mater adamante fortior, melle dulcior, flore [*]( B ) fraglantior! o indissolubile pietatis uinculum! o uere ualida caritas sicut mors, durus sicut inferi zelus deuotionis ac fidei! nulla tantarum diluuia passionum tuam potuerunt caritatem excludere, nulla undare eam flumina tantarum acerbitatum. sicut arca in illo mundi diluuio totius orbis spatiis innocua ferebatur, ita et tu aduersus fluctum tam grauium passionum pietate immobilis restitisti et, cum posses salutem [*]( 58 ) filiorum eligere, noluisti. quo affectu prosequar uos, sanctae [*]( C ) matris pia pignora? quo penicillo sermonis mei describam formae uestrae et animarum similitudinem ? stetistis inter exercitus regios, quibus totus fuit orbis terrarum subactus, quos India quoque in extremi maris secreta refugiens declinauit, et soli de rege superbo sine bellico conflictu uictoriam [*]( 1 de Macc. 410, 1 2 Uer;:. Ecl. I 57 sq. 4 de Macc. 409, 48 7 de Macc. 409, 7 et 10 8 Cant. 8, 6 10 Cant. 8. 7 12 de Macc. 408, 26 18 de Macc. 410, 30 ) [*]( 1 isti foiqt P (enim exp. m2) 2 im nemore AP 6 amplexata VII (ta 8. u. m. ant.) i(IIET in medio fil. iaceret 21 E 7 uere T uera cet. flagrantior A (corr. m2) V&W 9 durus (us ex a m2) T dura cet., ef. serm. in Psalm. CXVIII18, 13 11 inundare W (in a. u. m. ant.) i,IIE 12 Urcha AWET 13 fluctum scripsi fluctuum AP fructum Fltt et ml W fluctus \'t1.1 m2 WEDT 15 uos prosequar WE # prosequatur A (tu eras.) 16 pignura A pinicillo A$l et (eorr. m2) WI, ex pimicillo m2 V pincillo P pinicello D penicello WE 18 subiactus QI (i eras.) subiectus Y (ie ex a m2) 19 non declinauit T 20 reportaatis A (s jpr. 8. u. m2) )

70
reportastis. uicerunt in uobis sola arma pietatis; dedit poenas tyrannus et quia uos non potuit uincere et quia atroci peremptus est morte. [*]( 1 de Macc. 410, 15; 409, 10 2 de Macc. 400, 21; 411, 29: 410, 46 ) [*]( 1 uicerunt ... pietatis in mg. m2 A 2 et quia (alt.) V (et s. u. m2) UU\'UD et qui A, om. PET truci D EXPLC DE IACOB ET UITA BEATA LIB. II. A EXPLIC DE IACOB ET VITA BEATA P EXPLICIT TRACTATUS SANCTI AMBROSII DE MACHABEIS (MA- CHABErS in ras.) P1 EXPLICIT LIBER SECUNDUSSANCTI AM- BROSII DE IACOB ET UITA BEATA D FINIT (LIB. II add. T) DE IACOB ET UITA BEATA (LIBER II add. 31, SCI AMBROSII T) 9IT EXPLICIT DE IACOB ET VITA BEATA. LIB. II. AMEN U\' EXPL L VI. DE IACOB ET VITA BEATA 21x EXPLICIT E. in V non est mbseriptio )