De Fuga Saeculi

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Sex autem ciuitatum refugia sunt ita, ut prima ciuitas sit cognitio uerbi et ad imaginem eius forma uiuendi. quicumque [*]( 4 Luc. 8, 21 9 Reg. III 19, 14 Philo 1. c. 17 (559, 42) 11 Ioh. 16, 32 17 I Cor. 5, 5 22 Philo 1. c. 18 (560, 9) ) [*]( 2 et qui P\'Cx 4 mea CW, om. cet. 6 uerbum dei PG\' 8 qui abdicat %xE abdicat (ns s. t m2) P 10 xps erat Cx erat dS C\' erat ipse dns (ipse dns s. u. m2) C 12 quia A (8. m2 i qua) quia (i s. u.) UT 13 homicidiis A (i ult. 8. u. m. ant.) 21x (i ult. exp.) 14 ipsis ius (s. m2 i ipsius) A ipsius 21\' (m2 ipsorum) VWlxEP ipsis (ex ipsius) eat ius (ius 8. u ) T circa eos 8. u. P 15 publicare AP publicas cet. 16 imperatu (a. m2 1: to) A imperatui VCC\'Cx imperato T imperatore VI imperio 9f (ex imperatu) 21 xE 17 huiusmodi hominem P\' 18 iha APm\'CC 20 ut A (s. m2 1 et) et U\', om. Cx 21 potest esse 21x fructus uitae P T fructus s. «. 21\' 23 cogitatio A ml D recognitio A 8. m2 T )

169
enim eam cognitionem fuerit ingressus tutus a poena est secundum quod et dominus ait: iam uos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum uobis. et alibi: [*]( 421 A ) haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. haec igitur ciuitas uelut metropolis, cui adiacent aliae quinque ciuitates Leuitarum. secunda est ciuitas consideratio diuinae operationis, qua creatus est mundus. tertia ciuitas est contemplatio potestatis regiae et maiestatis aeternae. quarta ciuitas propitiationis diuinae contuitus. quinta ciuitas legis diuinae contemplatio, quae praecipit quid faciendum sit. sexta quoque ciuitas portio legis, quae praescribit quid non faciendum sit. quanta abundantia diuinae misericordiae, quantae diuitiae [*]( B ) pietatis eius, ut singulorum studia fragilitatesque humanae condicionis considerans, quibus et inuiti ac reluctantes ad culpam ducimur et non uoluntaria delicta uicti inlecebris frequenter committimus, diuersa nobis refugia proponeret, sex uidelicet urbium, ut quo numero mundus formatus est; eodem numero aduersus mundana uitia et saeculi huius naufragia remedium prouideretur!

Primum igitur remedium, ut si cui boni propositi uiro [*]( C ) culpa inrepsit, is sine ulla conperendinatione, si perfectam uelit habere securitatem, ad ipsam rerum arcem omnium [*]( 2 Ioh. 15, 8 4 Ioh. 17, 3 ) [*]( 5 drti aerum VN 6 haec eat 21 ciuitas est V (est s. fl. m2) quinque (s. m2 t quoque) A quoque VN queque T 8 est om. VN 9 potestatis N (p ex c corr. 91\') T ciuitas A (s. m2 potestatis) ciuitatis cet. 13 misericordiae J iustitiae (in spatio min. m. ant., fort. in ras.) A (s. m2 misericordiae) 14 fragilitatisque A (t e 8. i tert. m2) C\' (con\'. m2) P 17 proponeret V%C proponere A (s. m2 1 praeponeret) PC\'Cx et (ex praeponeret) T proponat$1\' (m2 ex proponere) WE 18 formatus (a. for m2 t fir) A 21 est remedium 21\' (est s. v.) C (est s. u. m2) UxE si cui C et (cui ex cut m2) C\' sicuti PCx si UxE sicut 21\' (cut eras.) cet. 22 irrepserit WE is A (his m. ant.) P (ita m2) T (is eras., 8. ita) 23 omnium arcem UxCxE )

170
properet, ubi uerbum est dei in illo sinu patrio, id est arcano ac recessu dei, ubi est fons sapientiae, unde pro morte uitae aeternae hauriat potum inmortalem. secundum est remedium, ut qui non potest cognitionem boni illius praelibare et tardior uel ingenio est uel fidei conprehensione, quoniam ueloci[*]( D ) mentis uigore atque ingenii acumine ad cognitionis summa contenditur, saltem opera domini consideret atque ex his quae facta sunt tanti contempletur operis auctorem, quoniam ex his bonis, quae sunt in constitutione istius creaturae — bona enim ualde, sicut dominus dixit, — bonum illud summum atque aeternum conprehenditur. qui ordo rerum, quae disciplina, quae gratia? nonne his quamuis tardum ingenium diligere auctorem suum prouocatur? etenim si parentes, quia nos [*]( E ) genuerunt, amamus, quanto magis diligere debemus creatorem parentum auctoremque nostrum! ergo operatoria uirtus dei. etsi non uidetur, tamen ex suis operibus aestimatur operatoremque opera sua produnt, ut intellegatur qui non conprehenditur. unde et dominus ait: si mihi non creditis, uel operibus credite. bona igitur etiam haec ciuitas ad refugium, quae aedificatoris sui testificatur gratiam et affectum nostrum excitat, ut eius simus cupidiores qui tantam nobis [*]( F ) fabricae huius uideatur contulisse pulchritudinem. tertius ordo est regalis potestatis contemplatio, ut subiciamur regi, si non deferimus tamquam parenti. metu enim praesidentis plerumque fit oboediens potestati qui est salutis ingratus, ut necessitatem sobrietatis agnoscat qui noluit ac nequiuit gratiam pietatis [*]( 9 Gen. , 31 18 Ioh. 10, 38 25 Uerg. Aen. X 666 ) [*]( 1 proponeret A (8. m2 i properet) 4 cognitiong A (5 ex e) 7 salti A (I ex 6) saltira VUU\'ET 8 contempletur operis aucto[rem] in ras. m2 A 9 quae del. m2 A, 8. u. T 10 ualde sunt 21\' (sunt 8. u.) WEP\' illum P (corr. ml) AC\', om. Cx 13 prouocantur P (n exp.) C\'Cx quia A qui 21T 16 uide*tur A 24 deferimus honorem T praesidentęs A (i 8. ?) 26 sobrietatis A (s. m2 t tas) T (ti s. fl.) qui A (s. i m2 t e) qup (corr. qui) T )
171
agnoscere. corrigit ergo necessitas quem pietas prouocare debuerat.

Hae sunt tres ciuitates trans Iordanen perfectiori prudentiae ad refugium datae, ut primo culpam fugiamus inductione animi conformes ad imaginem dei. ita enim creati sumus dicente deo: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. haec ergo primae illius lex ciuitatis est. deinde si per fragilitatem carnis et mundi inlecebras ita [*]( 422 A ) mentem nostram formare non possumus, reuerentia paternae generationis et sedulitate prolis leuemus; caritas enim multitudinem peccatorum operit. qui ergo ad imaginem dei esse non potuerit sit ad plenitudinem caritatis. illa ciuitas culpam excludit. haec soluit. haec denique lex secundae ciuitatis: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota uirtute tua. sed si rursus angusti animi et minuti sunt qui abundantiam caritatis et [*]( B ) gratiam recipere non possunt. habes tertiam ciuitatem, ut diuinae potestatis formido te sobrium faciat et inflectat metus. et haec lex tertia: dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies. haec igitur praecipuae uirtutes et ideo paucorum, non plurium supra Iordanen positae, ut exprimas quasi imago archetypum, diligas quasi filius patrem, adores quasi subditus regem.

qui autem lordanen transierint — [*]( C ) [*]( 6 Gen. 1, 26 10 I Petr. 4, 8 14 Deut. 6, 5 19 Matth. 4, 10 ) [*](1 agnoscere ... pietas in mg. m2 A 3 haec UCxE iordanem WEP*T 4 inductioni A (s. m2 i ne) 5 conformes A («. m2 ix is) T (es ex is) conformis VN 6 dno M T* 7 primę A (a s. ę m2) prima T illius/. lex ciuitatis ^ est A (X m21 illius lex ciuitatia est PCC\' illius lex est ciuitatis V illius ciuitatis lex est N lex est illiue ciuitatis T lex primae illius ciuitatis est (est s. u.) Cx 12 potuerit 21x (u s. fl.) poterit COli 13 lex est (est 8. u. m2) C ciuitatis est (est s. u. m2) W 16/. angusti /: animi A (/. m2) animi angusti T 17 possint C 18 formido om. %xE 19 est lex C (est 8. u. m2) T 20 illi VCC\'P\' haec A (c exp. m2) ?(\' (bee vi2) hae cet. 21 iordanem W\'CxEP\'T post Iordanen add. autem s. ft. P (M. ant.) T )

172
Iordanis autem descensio eorum dicitur —, qui descenderint ergo ex illis superioribus uirtutibus ad haec inferiora, id est in quibus integritas caritas humilitas uacillauerit, habent propiora homini refugia quae petant. ut qui obnoxii delictis et inflexi uitiis sunt non uoluntariis sperent dominum sibi reconciliari posse, si ueniam petant, sperent posse corrigi, si praecepta sequantur caelestium testamentorum, quibus aut informamur ad innocentiam aut reuocamur a culpa. haec igitur intra Iordanen ciuitates sequentes sunt, ut propitiemus nobis [*]( D ) deum, sequamur quae iubet, uitemus quae prohibet. sit ergo propitiandae diuinitatis ambitio, sequendae praeceptionis oboeditio, interdictae praeuaricationis cautio, quibus propitiatoriam dei misericordiam et nomotheticen eius prouidentiam uel institutorum obsequio uel interdictorum declinatione ueneremur.