De Helia et Ieiunio
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Aduertimus igitur in stadio constituti quantis aut [*]( B ) delectationi aut dolori erimus, qui nunc fautores nobis sunt, ne pro nobis incipiant erubescere. sicut enim erit gaudium [*]( c ) in caelo super uno peccatore paenitentiam agente. ita erit maestitia super eo qui non exorata uenia cursum uitae huius confecerit. castigemus ergo corpus nostrum ieiuniis, fugiamus indecoras comisationes. caueamus ne nobis dicatur: ululate a uino, ne ueniat Moyses, Leuitas aduocet. quicumque paratus ad dominum armatam dexteram gerat separet se ab iis qui manducando et bibendo grauia contraxere peccata. et hodie Moyses uenit, cum lex recensetur:[*]( D ) Moyses uocat, cum lex praecipit.
apostolus docet ut separemus nos ab omni fratre inquiete agente. percutiamus eum gladio spiritali, qui est uerbum dei. non fratris, non propinqui accipiamus personam, sed omnem inmundum a Christi secernamus altaribus, ut emundet et corrigat lapsus suos, quo ad sacramenta Christi redire [*]( 2 Esai. 13, 5 2 Apoc. 21, 1; 22. 5 3 II Cor. 3, 16 et 18 7 Luc. 15, 10 12 Ioel 1, 5 Leuit. 10, 9 16 II Thess. 3, 6 18 Ephes. 6, 17 19 Matth. 12, 49 sq. ) [*]( 1 filiorum om. H redemptio (e alt. ex i m2) P 2 disperdet G disponit H disperdit cet. erit etenim G erit enim BBI etenim cet. 3 reuelauit PG et (-bit corr.) H 4 expectemus H\'DP\' 5 aduertamus H\' quanti DP\' delectatione G 7 erubescere (e alt. ex i m2) P 8 agente (te m2 ex tê) H 9 exorta G et (corr. m2) H 10 castiga. mus P 11 comisationes Pml comessationes Pm2 GH\' et (co m2 ex co) H cdmessationes D commessationes P1 12 ne] nonne H Leuitaa] et leuitas GH aduocet] ad uos H 13 quicumque] et quicumque GH gerat (g s. u. m2) H 14 his libri 16 Moyses ... lex om. H praecepit (i s. e) H dicit H\' et docet H 17 agente (nt ex r) P 18 qui] quod H 19 fratres P fris ex frs H\' accipiamus (a alt. 8. u.) H 21 corrigat (i ex e) P quo qypd (ad s. qwJ) P quo usque ad D (0 ex a) P* sagramenta P Chriati] dei DP\' )
si quis autem non est baptizatus, securior conuertatur [*](E ) remissionem accipiens peccatorum...... uelut ignis quidam peccata consumit, quia Christus in igne et spiritu baptizat. denique hunc typum legis in Regnorum libris, ubi Helias super altare ligna inposuit et dixit ut mitterent supra de hydriis aquam. et dixit: iterate, et iterauerunt. et dixit: iterate tertio, et iterauerunt et tertio et, cum manaret aqua, precatus est Helias, et ignis descendit e caelo. tu es homo super altare, qui ablueris aqua, cuius exuritur [*]( 562 A ) culpa ut uita renouetur; lignum enim et stipulam consumit ignis. noli timere ignem per quem inluminaris. ideo tibi dicitur: accedite ad eum et inluminamini. suscipite iugum Christi. nolite timere quia iugum est: festinate, quia leue est. non conterit colla, sed honestat. quid dubitatis, quid procrastinatis? non alligat ceruicem uinculis, sed mentem gratia copulat, non necessitate constringit,
..... quid negas [*]( B ) adhuc esse temporis? omne tempus oportunum ad indulgentiam. si aurum tibi offeram, non mihi dicis: cras ueniam, sed iam exigis. nemo differt, nullus excusat: redemptio [*]( 2 Deut. 4, 24 3 Malth. 3, 11 4 Reg. III 18, 34 sq. et 38 Bas. 427 D 429 A (115 D) 12 Psalm. XXXIII 6 Bas. 425 B (114 B) 13 Matth. 11, 29 sq. Bas. 425 C (114 DE) 16 Bas. 429 A (115 D) ) [*]( 2 et remissionem accipiat GH lacunam indicaui; baptismus add. H\', siquidem baptismus a quidem DP\' 3 igne (i 8. e) H 4 uide denique H\' 5 emitterent H supra PH\' super cet. 6 hydrias (om. de) H aqua P iterate (te ex ta m2) H, qui om. et iterauerunt... iterate 7 et pr. om. H et alt. PH\', om. cet. 8 maneret GD descindit (e ex i m2) P e] de DP\' 9 homo] ignis DP\' 12 accedite (e pr. ex i m2) P suscipe H 13 noli lIR\' 14 quid alt. (qu a. u.) P 15 alligat (i ex e) P 16 copolat (v 8. o alt.) P lacunam indicaui, cf. Basil. 425 C g\'j ràp SsojAsitat yj Csufta] nspl orÒY TpayrrjXov orjteSouacov iaiaTel orÒY 6-feX*ovTa; sed uoluntate boni operis diligit fdirigit a) add. GHa, sed uoluptate (corruptum ex uoluntate) boni operis allicit add. Michaelinus et Uallicellianus Maurinorum, sed uoluntatem boni operis dirigit scr. Maurini 17 essem (m del. ml) P, esse om. H\' 19 eiiges H\' ante nemo add. aurum accipere H\' redemptio (e alt. ex i m2) P )
patebat et ante hoc caelum hominibus. denique Enoch raptus ad caelum est. iterum clausum est, sed aperuit Helias. qui raptus est curru. et uos potestis ascendere, si sacramenti gratiam [*]( D ) consequamini. quousque delectationes, quousque comissationes? instat iudicii dies: dum differs gratiam, mors adpropinquat. quis dicat: (non mihi nunc uacat, occupatus sum, non mihi demonstres lumen, nolo tam cito me redimas, non mihi adhuc opus est regnum caeleste?\' nonne hoc dicit qui excusat a baptismate? et quanta gratia renouaris, o homo! <purgaris> et non exureris, sanaris et non doles, reformaris et non [*]( E ) dissolueris, ictum mortis non excipis et resurgis. et adhuc dissimulas, adhuc expectas ut uiuas saeculo, postea te reseruas deo? ignoras quod Cain propterea displicuerit [*]( 1 Matth. 3, 11 4 Reg. III 17, 1 et 18, 44 sq. 7 Ioh. 3, 5 10 Gen. 5, 24 11 Reg. ini 2, 11 22 Gen. 4, 3 sqq. ) [*]( 1 pęnitentiam G raenitentia cet. 2 babtizat D 3 fastidio (o ex orum m2) H conuenit PDP 5 clausum om. D 6 maioris H sunt ueritatis H\' itaque GH 7 descendens (e pr. ex i m2) P aecendens (e pr. ex i m2) P gratiani P 8 spum fm 8. u. m2) P 10 »*raptus 11\' est ad caelum DP\' 12 curro G et (corr. m2) H: curru igneo a, fort. curru aerio ascendere (e pr. ex i t»2) P sacramenti (c ex g) P 13 quoadusque pro GH commessationes P (e pr. ex i m2) GHP1 comessationes HD 18 quanta (u ex r) P reuocaris G purgaria add. a 19 eiueris H sanaria (i ex e) P, om. 11 et tert.] sed GH 20 excipis (ex ex re) H resurge G resurgens H 21 uerba adhuc expectas tisque oraculum (cf. p. 465 u. 3) scripta sunt in H in II uersibus erasis reserues H 22 an ignoras GH )