De Helia et Ieiunio
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Sed quid hoc est? dum de ieiunio disputo, strepitus audio [*]( F ) conuiuiorum. nisi fallor, in sermone meo redoluit prandium. sonus ergo litterarum inuitat, inpatientiae exempla non terrent. etenim qui ieiunantem et ea quae legis sunt ferentem [*]( 54SA ) expectare non passus est populus utique sedit manducare et bibere et surrexerunt ludere. uidemus sacrilegium ebrietati fuisse coniunctum. nam sicut mater fidei continentia ita perfidiae mater ebrietas est. in quod facinus non ista praecipitat?
sedent in foribus tabernarum homines tunicam non habentes nec sumptum sequentis diei. de imperatoribus et potestatibus iudicant, immo regnare sibi uidentur et exercitibus imperare. fiunt ebrietate diuites qui sunt ueritate inopes. [*]( B ) aurum donant, dispensant pecunias populis, ciuitates aedificant qui non habent cauponi unde potus <nisi> suis corporibus pretium soluant. feruet enim uinum in his, nesciunt quid loquantur. diuites sunt, dum inebriantur; mox ubi uinum digesserint, cernunt se esse mendicos. uno die bibunt multorum dierum labores.
de ebrietate ad arma consurgitur, calicibus tela succedunt. pro uino sanguis effunditur et ipsum sanguinem uina fuderunt. quam fortes sibi[*]( c ) homines uidentur in uino, quam sapientes, quam diserti. quantum etiam pulchri ac decori, cum stare non possint! mens necesse est titubet, lingua balbutiat, pallor exsanguis ora suffundat, <ut>faetor ebrietatis horrori sit. barbari [*]( 4 Exod. 32, 1 sqq. 10 Bas. 449 B (124 D) 22 Hor. Epist. I 5, 19 ) [*]( 1 est hoc GH dum om. H de s. u. P 3 impatientia B 4 qui om. H\' et om. G 5 itaque D 7 confunctum P 8 perfidiae (i alt. s. u.) G quot (d s. t) P quo B praecipita B 9 sedentibus G foribus (b in ras.) G hominis P tunica G 11 iudicant s. H. m4 P sibi regnare DP\' 13 adaedificant P adaedificant (edificant P\') cinitatea DP\' 14 unde cauponi H\' <nisi) suis corporibus pretium scripsi sui corporis PBH\'DP\' sui ptium GH 16 inebriabuntur P 18 dierum om. GH 19 succendunt (n eras.) P1 20 fortes (s s. w.) P 22 quantum scripsi quam GH quanto cet. pulcrhi P possunt DP\' 23 necesse est om. GH balbutiet HD exsanguis] et sanguis GH 24 ut addidi faetor PH\' fateor GH fetor Cft. ebrictatis (ta s. fl. m3) G horror sit GH horrescat DP1 )
omnes sibi in uino aequales uidentur, nullus inferior. non pauper diuiti cedit, utpote qui pauperem esse se nescit: non infirmus ualido, cui omnis in bibendo est fortitudo: non mendicus locupleti, non ignobilis honorato, cum bibentes illum regem habeant qui bibendo superauit uiros. meritoque scriptum est: aequalis uita hominibus uinum in ebrietate. sed utinam et quod sequitur audires: bibas illud moderate, ut [*]( E ) sis sobrius! non habes quod accuses uinum. in iocunditatem creatum est, non in ebrietatem ab initio. exultatio animae et cordis est, si moderate bibas, inmoderatior autem potus in iracundiam concitat et ruinas multas efficit.
sed forte dicant has esse potationes uulgarium et leuissimorum hominum. ueniamus ergo ad horum potentium et fortissimorum conuiuia. non ego hic unguentatos adulescentulos aut coronatos rosis proferam, qualem ferunt fuisse [*]( F ) [*]( 11 Sir. 34, 27 (31, 32) 12 Sir. 34, 27 (31. 32) 13 Sir. 34, 27-29 (31, 35. 86. 38) 20 Diog. Lacrt. IIII 3, 16 ) [*]( 1 uulgus) populi DP\' 3 habet om. DP\' unum P enim GH uinum cet. ut PGH aut B autem cet. emolliat P et molliat GH inol- lią.t D mollit cet. 4 resoluat PGH resoluit cet. enim ignis BWDP1 o & ita D 6 liquescit (e ex i m2) P conliquescit G (Onl. cor; s. m3 mens) in om. IP 7 utpote (o ex u) P quia GH se esse fiHH\', se om. B 8 omnis] omissa DP\' est uoluntas (om. non mendicus... regem) B 9 locupleciori (-tiori H) GH honoratis H bibunt G bibent H 10 habent GH superauerit G HH\', fort. recte ceteros H\' 13 quod uinum accuses. uinum H\' iocunditatem ... ebrietatem scripsi iocunditate (iucunditate G Il) ... ebrietate libri 15 inmoderatio GH 16 in exp. m3 G, om. BH\' iracondiam (v s. o) P iracundiam (m s. u. m3) G multas om. H\' 17 potiones DP\' 18 hominum et leuissimorum D et hominum leuissimorum P1 horumj uirorum BH 19 ergo BDP\' unguentatos (u alt. s. u.) P ungentatos B ungentatusD unguentatus (u alt. 8. u.) P aduliscentulo9?(o ex \\\\,§eras.)P adolescentulos BH\'DP\' 20 coronatusD proferetur DP\' illum fuisse GH )