De Helia et Ieiunio

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Malae dominae seruitur gulae, quae semper expetit, [*]( C ) numquam expletur. quid enim insatiabilius uentre? hodie suscipit, cras exigit. cum impletus fuerit, disputatur de continentia: cum digesserit, uale uirtutibus dicitur, quaerit luxuriam. [*]( 5 Bas. 176 A (6 C) 11 Bas. 176 A (6 C) 18 Bas. 176 B (6 D) ) [*]( 1 licitatio P et (i tert. s. ft. tn2) H\' litigatio BH\'Pł latitatio G litjitatio (i s. a) D obsunatorem G et pastorem om. H 2 turbatur B 3 bonorum suorum H\' minuentur B 4 excitatur H exitatur B f) quod] quia H\' eis nulla DP4 detur his requies B 6 da] det DP\' coco GHH\' eo! quo P eo quo D eo quod P\' statue] statue finem iam H\' deitera PGDP\' dextera cet. summo GRH\' 7 frida P; latetne frigda? labantur (v s. b) P lauaturi GH 8 maddida (d pr. s. u.) P modita (corr. m2) H 9 conuiu io (spatium 2 litt.) P 10 gemitus uapulantium om. H quis G 11 rident scripsi illi rident GH ridetur 1P (non inepte) ridentur cet. 12 perturbationibus (bu 8. u. m. ant.) P immolatarum H\' immoderatorum G 13 semiustulatorum (i s. u.) P semustilatorum BH\' semihostilatorum DP 14 carnificinam BH\' carnifici I non (non txp. et Q extra u. add. m2; fi eras. et nam adscr. m. rec.) P carnifici non DP\' carnificinum G (m2 ex Ilfill eamificuiO) H 15 sanguineni P sanguing B et (g ex e) D et (-ne corr.) P\' 16 dominicae G dum BH seruitur (i ex e) P qum (m eras.) G et nflquam H\' 18 exigit (it ex et) P exiget BHIDP disputat BH\' 19 dicit BH\' quae in luxuria H )

427
inter pocula philosophia praedicatur, inter philosophos uina laudantur. uigiliae inquit et cholera et tortura uiro insatiabili. manducat et paulo post eum paenitet.

non illum diutius sua intemperantia delectauit diuitem, qui induebatur [*]( D ) purpura et bysso et epulabatur cottidie splendide, cuius ad ianuam Lazarus ille mendicus iacebat plenus ulceribus, cupiens saturari ex his quae de mensa cadebant diuitis. paulo post cum esset mortuus, coepit rogare positus in inferno, ut extremum digiti sui pauper ille in aquam intingeret et refrigeraret linguam eius, quae ardebat incendio. ubi illae copiae. ubi illae ebrietates ? sitit qui inebriabatur, abundat qui mendicabat. in ipso conuiuio dum bibunt, sitiunt et cum inebriati [*]( E ) fuerint, amplius bibunt. quasi aperto gurgite uinum iam non bibitur, sed infunditur: poculum non libatur, sed exinanitur.

Spinae inquit nascuntur in manu ebriosi, quia ipse [*]( F ) se manibus suis uulnerat, ipse ulcera sibi in pectus deicit. his spinis scindit uestimentum fidei quod accepit et thensaurum suum seruare non poterit; omnis enim ebriosus et fornicator egebit et induet se scissa uestimenta insipientiae. et ideo potentes uinum prohibentur bibere, ne cum biberint, [*]( 2 Sir. 34, 20 (31, 23) 3 Luc. 16, 19 sqq. Bas. 168 B, 177 A (3 C, 7 B) 16 Prouerb. 26, 9 21 Prouerb. 24, 72 sq. (31, 4 sq.) ) [*]( 1 filosophii B philosophica DP\' 2 laudantur (n s. u.) G cholera (h eras.) P holera DP\' colera eet. torturam (m eras.) P uiro (i ex e) P utero BWDP1 3 eum om. GH 4 ante diuitem add. adtende G 5 bisso P (o ex um) B 6 ianuas GH iacebat (at e.r it) G ulceribus plenus B 7 saturi G 9 pauper ille om. DP\', pauper om. BH\' aquam HDP1 aqua cet. tingeret DP\' 10 eius G in ras., suam H in incendio H\' 11 ebrietates (es ex is) P inebriatur GB mendicat B 14 inanitur B 16 manibus GH ipse se om. B 17 adicit GH 18 scidit. G uestimenta f. quae H thensaurum (n eras.) P thesaurum cet. 19 poterit (s. er ras.) P potuit BH\' omnis (i ex e) P et forn. egebit] eget forn. eget DP\' 20 induit PB se om. H 21 potentes (es ex is m2) P nec B bibunt B )

428
obliuiscantur sapientiam.

denique bibebant uinum in [*]( 544 A ) ebrietatem potentes qui Olopherni principi militiae regis Assyriorum se tradere gestiebant, sed non bibebat femina Iudith, ieiunans omnibus diebus uiduitatis suae praeter festorum dierum sollemnitates. his armis munita processit et omnem Assyriorum circumuenit exercitum. sobrii uigore consilii abstulit Olophernis caput, seruauit pudicitiam, uictoriam reciperauit. haec enim succincta ieiunio in castris praetendebat alienis, ille uino sepultus iacebat, ut ictum [*]( B ) uulneris sentire non posset. itaque unius mulieris ieiunium innumeros strauit exercitus ebriorum. Esther quoque pul-

chrior facta ieiunio — dominus enim gratiam sobriae mentis augebat — omne genus suum, id est totum populum Iudaeorum a persecutionis acerbitatibus liberauit, ita ut regem sibi faceret esse subiectum, non libidinis ardore flammatum, sed caelesti miseratione conuersum, ita ut et poena in impium retorqueretur et honor sacris redderetur [*]( C ) altaribus. itaque illa quae triduo ieiunauit continuo et corpus suum aqua lauit plus placuit et uindictam rettulit. Aman autem dum se regali iactat conuiuio, inter ipsa uina poenam suae ebrietatis exsoluit.