De Helia et Ieiunio
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
manebat antequam uinum inueniretur omnibus inconcussa libertas; nemo sciebat a consorte naturae suae obsequia seruitutis [*]( E ) exigere. non esset hodie seruitus, si ebrietas non fuisset. oprepserat quidem fraternae praelationis inuidia, manebat tamen adhuc paternae pietatis reuerentia. laesa pietas est, dum ridetur ebrietas. non illis itaque solis nocent uina quos temptant, sed et illis amplius quorum oculis temulenta ebriorum membra nudantur. hinc risus inreuerens nascitur, hinc libido flammatur, ut multo maiore temulentia eos uina perturbent quorum oculos ac mentem inebriauerint quam [*]( F ) quorum membra prostrauerint.
Legimus etiam quod patrem Loth inebriauerint filiae in eo monte, ad quem timentes incendia Sodomitana confugerant et habitabant in spelunca. conuenit ebrietati atque concurrit aetas, sexus. solitudo, locus ferarum magis latibulis quam humanis aptior domiciliis. fuit itaque ebrietas origo incesti, [*]( 1 Psalm. LXXV 7 6 I Tim. 5, 23 II Gen. 4, 4 sq. 19 Gen. 19, 33 sqq. ) [*]( 1 insuetus (o s. u alt.) senes (i s. e alt.) R artos P artus senis B uana potatio R donnitauerunt inquit qui om. H dormitaueruntq (q del.) P 2 ascendunt B uoluntates R uoluptas H\' 3 iustus et Gelenins 4 ueroj enim RGH 5 iumentum GH remedio (v s. o m2) R, ad remedium om. B 6 unde et GH 11 oprepserat (b 8. p pr. 11.2) P obrepserat RGH oppresserat Bll\'Dpl quidem iam fraternae RGH 13 nocent solis R solis (s alt. s. u. m. (mt.) P 16 inflammatur BHIJP1 maiore.. (m eras.) P 17 mentes RGH inebriauerunt DP\' 18 prostrauerunt GDP\' 20 eo om. G incendium sodomitanum GH soduuiitanaę R 22 solidudo (t s. d pr.) P solitudinis GH, out. B ) [*]( 27* )
at non Abraham uinum in suo conuiuio ministrabat: immolabat uitulum et butyrum . et lac etiam angelis hospitibus exhibebat — caeli dominum, [*]( 540 A ) mundi agnoscebat auctorem —; uinum enim exhibere non poterat. sed recte illic deerat materia peccati, ubi erat remissio peccatorum.
denique adnuntiauit eum Iohannes neque manducans panem neque bibens uinum; qui enim Christum adnuntiat ab omni uitiorum incentiuo praestare se debet. alienum. uicit igitur sanctum Noe uel etiam Loth Abrahae nepotem ebrietas, quorum alter, cum ieiunaret, diluuio [*]( B ) superstes fuit, alter incendio.
Moysen quoque cognouimus sitienti populo aquarum amaritudines temperasse, non uina. cui petra aquam uomuit potuit et uini abundantia non deesse. denique deus dixit: percuties petram, et exiet aqua et bibet populus, non dixit: exiet uinum in populo; periculosum enim erat uinum ministrare, quod fortiores ferre uix possent. denique Moyses de ieiunio legem dedit, de uino non dedit.